라틴어 문장 검색

cum omnes censerent primo quoque tempore consulibus eundum ad bellum - nam et Hasdrubali occurrendum esse descendenti ab Alpibus, ne Gallos Cisalpinos neve Etruriam erectam in spem rerum novarum sollicitaret, et Hannibalem suo proprio occupandum bello, ne emergere ex Bruttiis atque obviam ire fratri posset - Livius cunctabatur, parum fidens suarum provinciarum exercitibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 570:1)
adeoque etiam victores sanguinis caedisque ceperat satias ut postero die, cum esset nuntiatum Livio consuli Gallos Cisalpinos Liguresque, qui aut proelio non adfuissent aut inter caedem effugissent, uno agmine abire sine certo duce, sine signis, sine ordine ullo aut imperio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 724:1)
praemisso Silano ad Culcham duodetriginta oppidis regnantem, ut equites peditesque ab eo quos se per hiemem conscripturum pollicitus erat acciperet, ipse ab Tarracone profectus protinus ab sociis qui accolunt viam modica contrahendo auxilia Castulonem pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 192:1)
consulibus binae legiones decretae et ut bellum cum Gallis Cisalpinis, qui defecissent a populo Romano, gererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 369:1)
castella inde duodetriginta ad consulem defecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 452:2)
quod si tum auditus forem, non in Euboea Chalcidem captam et castellum Euripi expugnatum Romani, sed Etruriam Ligurumque et Galliae Cisalpinae oram bello ardere, et, qui maximus iis terror est, Hannibalem in Italia esse audirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 86:3)
duodetriginta milia hostium occisa Antias Valerius scribit, capta tria milia et quadringentos, signa militaria centum viginti quattuor, equos mille ducentos triginta, carpenta ducenta quadraginta septem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 431:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION