라틴어 문장 검색

qui enim voluptatem ipsam contemnunt, iis licet dicere se acupenserem maenae non anteponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 118:5)
disce, nec invideas quod multa fidelia putet in locuplete penu defensis pinguibus Vmbris, et piper et pernae, Marsi monumenta cluentis, maenaque quod prima nondum defecerit orca.
(페르시우스, 풍자, satire 341)
condita si non sunt Veneris mysteria cistis,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 83:4)
tunc cantata ligat cum fusco licia plumbo et septem nigras versat in ore fabas, quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit aena, obsutum maenae torret in igne caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권358)
Nam tempore quodam Pallas Erichthonium, prolem sine matre creatam, clauserat Actaeo texta de vimine cista virginibusque tribus gemino de Cecrope natis et legem dederat, sua ne secreta viderent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:8)
Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres, aut cistam effractam et subducta viatica plorat, nota refert meretricis acumina, saepe catellam, saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox nulla fides damnis verisque doloribus adsit, nec semel irrisus triviis attollere curat fracto crure planum, licet illi plurima manet lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1733)
nos Cadmeis orgia ferre tecum solitae condita cistis, quom iam pulso sidere brumae tertia soles evocat aestas" et spiciferae concessa deae Attica mystas cludit Eleusin.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:4)
Incerta qualis entheos gressus tulit cum iam recepto maenas insanit deo Pindi nivalis vertice aut Nysae iugis, talis recursat huc et huc motu effero, furoris ore signa lymphati gerens, flammata facies spiritum ex alto citat, proclamat, oculos uberi fletu rigat, renidet:
(세네카, 메데아 7:3)
Non tibi sunt tristes curae nec luctus, Osiri, Sed chorus et cantus et levis aptus amor, Sed varii flores et frons redimita corymbis, Fusa sed ad teneros lutea palla pedes Et Tyriae vestes et dulcis tibia cantu Et levis occultis conscia cista sacris.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 717)

SEARCH

MENU NAVIGATION