라틴어 문장 검색

sequenti quoque aetate omnibus probris contaminatus, praecipuum in aula locum tenuit, Gaio per aurigandi, Claudio per aleae studium familiaris, sed aliquanto Neroni acceptior, cum propter eadem haec, tum peculiari merito, quod praesidens certamini Neroneo cupientem inter citharoedos contendere nec quamuis flagitantibus cunctis promittere audentem ideoque egressum theatro reuocauerat, quasi perseuerantis populi legatione suscepta, exorandumque praebuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 4장 1:1)
et ne cui dubium foret, quod exemplar regendae rei p. eligeret, medio Martio campo adhibita publicorum sacerdotum frequentia inferias Neroni dedit ac sollemni conuiuio citharoedum placentem palam admonuit, ut aliquid et de dominico diceret, incohantique Neroniana cantica primus exultans etiam plausit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 11장 2:2)
Appellari tragoedo quadringenta, Terpno Diodoroque citharoedis ducena, nonnullis centena, quibus minimum, quadragena sestertia super plurimas coronas aureas dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 19장 1:2)
certabant enim et prosa oratione Graece Latineque ac praeter citharoedos chorocitharistae quoque et psilocitharistae, in stadio uero cursu etiam uirgines.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 4:2)
accipis uxorem de qua citharoedus.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI36)
metuens virgae iam grandis Achilles cantabat patriis in montibus et cui non tunc eliceret risum citharoedi cauda magistri;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII104)
res haut mira tamen citharoedo principe mimus nobilis, haec ultra quid erit nisi ludus?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII79)
Aspice partis nunc damnum alterius, nam quae cantante voluptas, sit licet eximius, citharoedo sive Seleuco et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X91)
veniet, cum citharoedus erit.'
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, IV11)
Fac discat citharoedus aut choraules;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LVI6)
ut quid, oro, Non sit cum citharoedus aut choraules?
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXV2)
Dic mihi simpliciter, comoedis et citharoedis, Fibula, quid praestas?
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCXV Fibula1)
'longam' autem 'vestem' aut citharoedi habitum dicit, aut longam barbam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6454)
sed constat eam a Tuscis conditam viso falconis augurio, qui Tusca lingua capys dicitur, unde est Campania nominata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1453)
constat tamen eam a Tuscis conditam de viso falconis augurio, qui Tusca lingua capys dicitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 14510)

SEARCH

MENU NAVIGATION