라틴어 문장 검색

pauca tamen interrupta et moribunda voce dicere iam exorsus, quibus stirpis propinquitatem imperatoriae praetendebat, leni paucorum susurro, pretio illectorum, deinde tumultuariis succlamationibus plebis, imperator appellatus incondite, petit curiam raptim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 18:2)
Ecce autem Alypius quoque, ex vicario Britanniarum, placiditatis homo iucundae, post otiosam et repositam vitam (quoniam huc usque iniustitia tetenderat manus) in squalore maximo volutatus, ut veneficus reus citatus est, cum Hierocle filio, adulescente indolis bonae, urgente Diogene quodam et vili et solo, omnique laniena excruciate, ut verba placentia principi, vel potius accersitori, loqueretur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 44:1)
o celeres bonorum hominum dies, o praesidum optimorum citata curricula.
(아풀레이우스, 플로리다 9:53)
* * * Sol qui candentem feruido curru atque equis flammam citatis feruido ardore explicas:
(아풀레이우스, 플로리다 10:1)
"Animo meo carissime, qui mecum tot aerumnas exanclasti, conscius et arbiter quae nocte gesta sunt, quem solum in meo reatu testem innocentiae citare possum, tu mihi ad inferos festinanti subministra telum salutare"
(아풀레이우스, 변신, 1권 14:5)
Sic rursum praeconis amplo boatu citatus accusator quidam senior exsurgit, et ad dicendi spatium vasculo quodam in vicem coli graciliter fistulato ac per hoc guttatim defluo infusa aqua, populum sic adorat:
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:1)
"et illico dirigit citatum gradum, quem defectum prorsus assiduis laboribus spes incitabat et votum."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:3)
"Sic acceptam cum gaudio plenam urnulam Psyche Veneri citata rettulit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:117)
haec inquieto capite et oculis in aspectum minacibus, citato et intorto genere gesticulationis alacer demonstrabat Paridi, si sibi formae victoriam tradidisset, fortem tropaeisque bellorum inclitum suis adminiculis futurum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:8)
Cum ergo per eos homines qui, priusquam vellem, ad quosdam illorum pervenire potuerunt, dispositio mea nequivisset impleri, interruptam dictationem reliqueram cogitans hoc ipsum in aliquibus scriptis meis conqueri, ut scirent qui possent non a me fuisse eosdem libros editos, sed ablatos priusquam mihi editione mea digni viderentur.
(아우구스티누스, 편지들, 40. (A. D. 416 Epist. CLXXIV) Domino Beatissimo et Sincerissima Caritate Venerando Sancto Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem4)
M. tamen Cicero fistulatorem istum utrique rei esse a Graccho putat, ut sonis tum placidis tum citatis aut demissam iacentemque orationem eius erigeret aut ferocientem saevientemque cohiberet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 16:1)
Sed non fugit me, si aliquis sit tam inconditus, sic posse defendi cor Caeselli masculinum, ut videatur tertius versus separatim atque divise legendus, proinde quasi praecisis interruptisque verbis exclamet Antiochus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 13:1)
M. Terentio, quando citatus neque respondit neque excusatus est, ego ei unum ovem multam dico;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 5:3)
Militibus autem scriptis, dies praefinibatur quo die adessent et citanti consuli responderent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 4:1)
At nunc me Genumana per salicta Bigis raeda rapit citata nanis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION