라틴어 문장 검색

numquamne quiescet civitas nostra a suppliciis aut patrum in plebem Romanam aut plebis in patres?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 580:1)
se non maleficii causa ex provincia egressum, sed uti se a contumeliis inimicorum defenderet, ut tribunos plebis in ea re ex civitate expulsos in suam dignitatem restitueret, ut se et populum Romanum factione paucorum oppressum in libertatem vindicaret.
(카이사르, 내란기, 1권 22:8)
Tamen magnum ut in tanta calamitate Bellovacos eo proelio commodum esse consecutos, quod Correus, auctor belli, concitator multitudinis, esset interfectus. Numquam enim senatum tantum in civitate illo vivo quantum imperitam plebem potuisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 22장4)
ita sine querellis possessorum plebem in agros ituram, civitatem in concordia fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 6:2)
quid patrum et plebis certamen facimus, quod civitatis esse adversus unum pestiferum civem debet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 204:1)
fugere senatum testes tabulas publicas census cuiusque, quia nolint conspici summam aeris alieni, quae indicatura sit demersam partem a parte civitatis, cum interim obaeratam plebem obiectari aliis atque aliis hostibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 287:2)
His ut motibus resisteret, Drusus plebem ad se Gracchanis legibus, isdemque socios ad plebem spe civitatis erexit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 6:1)
unus velut morbus invaserat omnes Italiae civitates ut plebes ab optimatibus dissentirent, senatus Romanis faveret, plebs ad Poenos rem traheret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 23:2)
et quidam 'populum' totam civitatem, 'vulgum' vero plebem significari putant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1484)
hic primo sensim temptantium animos sermo per totam civitatem est datus, sollicitamque suspicione plebem Brutus ad contionem vocat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 17:2)
sed invicta sibi quaedam patientissima iusti imperii civitas fecerat, nec adversus dictatoriam vim aut tribuni plebis aut ipsa plebs attollere oculos aut hiscere audebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 169:2)
Post hunc damnatorum sorte Poemenius raptus ad supplicium interiit, qui (ut supra rettulimus) cum Treveri civitatem Caesari clausissent Decentio, ad defendendam plebem electus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 6장 4:1)
sed et bellum Volscum imminebat, et civitas secum ipsa discors intestine inter patres plebemque flagrabat odio, maxime propter nexos ob aes alienum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 240:1)
in exspectatione civitas erat, quod primus ille de plebe consul bellum suis auspiciis gesturus esset, perinde ut evenisset res ita communicatos honores pro bene aut secus consulto habitura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 56:1)
tamen ne undique tranquillae res essent, certamen iniectum inter primores civitatis, patricios plebeiosque, ab tribunis plebis Q. et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 67:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION