라틴어 문장 검색

canere inde tubae simul ab arce simul a portu et ab navibus quae ab aperto maria adpulsae erant, clamorque undique cum ingenti tumultu unde minimum periculi erat de industria ortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 242:1)
inde primo turbata acies est, dum ad circumsonantem undique clamorem flectere cornua et obvertere ordines volunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 299:1)
iam subierat haud mediocri periculo moenia, cum clamor undique ab sollicitis vicem imperatoris militibus sublatus, scalaeque multis simul partibus erigi coeptae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 301:1)
cum signa in urbem inferrentur et pronuntiasset praetor parci se deditis velle, clamor undique est sublatus, indignum facinus esse, Phocaeenses, numquam fidos socios, semper infestos hostes, impune eludere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 371:1)
clamor undique ortus, referret nominatim de iis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 415:1)
Gracchus, quod, cum clamor undique plebis esset periculum Graccho non esse, conceptis verbis iuravit, si collega damnatus esset, non expectato de se iudicio comitem exilii eius futurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 185:2)
Dumque adhuc ferro certatur et ignibus, turri collapsa, cum patuisset iter in urbem, nudato propugnatoribus loco, quos periculi disiecerat , Persarum agmina undique ululabili clamore sublato, nullo cohibente cuncta oppidi membra complebant, caesisque paucissimis, residui omnes mandatu Saporis vivi comprehensi, ad regiones Persidis ultimas sunt asportati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 7:1)
neque frustra antiquitus institutum est, ut signa undique concinerent clamoremque universi tollerent;
(카이사르, 내란기, 3권 92:8)
Magni undique dissonique clamores, procurrebant omnes cum suis candidatis, multa agmina in medio multique circuli et indecora confusio;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 4:1)
Deinde signo dato undique simul clamor ingens oritur, neque ea res Numidas terret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 57장4)
pudor deinde commovit aciem, et clamore sublato undique in unum hostem tela coniciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 105:2)
Romanus clamore prius undique orto quam satis cerneret, se circumventum esse sensit, et ante in frontem lateraque pugnari coeptum est quam satis instrueretur acies aut expediri arma stringique gladii possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 56:1)
iussi sublato clamore subire undique omnes, ut, qua primum occurrerent quave opem ferrent, ad omnia simul paventes Lacedaemonii ignorarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 452:2)
Laxatis deinde ad diem unum indutiis, tertia luce milite curiosius tecto, elatis passim clamoribus, ascensus undique temptabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 9:1)
clamor utrimque,undique concursus.
(호라티우스의 풍자, 1권, 09장88)

SEARCH

MENU NAVIGATION