라틴어 문장 검색

Nam et aqua omnimoda limpiditate praeclara, si alveo incipiat arenoso decurrere, obscuritatem ab ipsa noscitur arena contrahere, et naturalis claritudo eam destituit;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:10)
Nam, si nulli lucem ipsarum claritudo contulerit, erit tanquam candela sub modio latenter abscondita, cuius radius nullius meruit tenebras propulsare nec cuiusquam splendere profectui.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 2:3)
Immo nec mihi plena suffragatur aetas, ut amoris ancoram debita possim industria gubernare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 17:4)
Cuius igitur industria in tanta sibi veritatis imagine posset praecavere et latentes agnoscere fraudes?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 19:8)
Unde potior ipsius quam laici amor est iudicandus, quia nil in mundo tam necessarium invenitur quam omnium industria rerum amorosum esse peritum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 24:26)
Nam quum mulier quaedam mirae probitatis industria duorum amorem petentium alterum vellet ex propria electione repellere et alterum prorsus admittere, taliter in se ipsa amoris est partita solatia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 40:2)
Unde manifeste apparet clericum, quantum ad clericalem pertinet claritudinem nobilitatis, amare non posse.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 7장: 사제의 사랑 1:7)
Vix enim alicuius industria sapientis agnoscitur, quid gerat interius dolus fallentis amicae, quia tantis novit artibus suas fraudes et ingenio colorare, quod vix unquam posset istud fidelis amatoris ingenio deprehendi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:8)
"Laudandum videtur a cunctis, ut prior amatrix suum coamantem ex cuiuslibet mulieris valeat amplexibus revocare, quem ipsa per sui laboris industriam de improbitatis imo ad summum curialitatis ac probitatis culmen adduxit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 20:3)
Sic et foedus illud venerabile, quod inter David et Ionathan, non spes futurae utilitatis, sed virtutis contemplatio consecravit, multum utrisque novimus contulisse, cum illius industria vita sit alterius reservata, illius beneficio, huius non sit posteritas deleta.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:4)
aucupari semper aliquid quod tua sibi conferri possit industria, honorem, divitias, gloriam, libertatem;
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:34)
quod aliquando quasi ex industria durius fieri oportet, ut sic eius vel probetur, vel exerceatur tolerantia.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:2)
Booz cum Ruth moabitidis advertisset inopiam, post messores suos legentem spicas alloquitur, consolatur, invitat ad convivium puerorum, et verecundiae eius ingenue parcens, iubet messoribus etiam de industria spicas relinquere, quas illa colligeret absque pudore.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:21)
Quid vero in caligis camisiaque, in superioribus vestibus consepultis picturae industria somniabat, nulla certitudinis auctoritate probavi;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:172)
an umbratilibus poetarum figmentis quae artis poeticae depinxit industria, fidem adhibere conaris?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION