라틴어 문장 검색

Tunc ingratis ad promptum recurrens exitium reminiscor doloris ungulae et occipio nutanti capite claudicare:
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:6)
Porro in rebus divinis, quarum mihi illo tempore nulla duxerat veritas, utique in maiore illius definitionis parte, nostra amicitia claudicabat;
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 1:9)
Neque enim solum Maximilianus cum Britanna, sed etiam Carolus ipse cum filia Maximiliani contraxerat, ita ut nuptiae ex utroque pede claudicarent, et ex neutra parte dubitatione carerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:8)
Atque in hac parte claudicat plane potentia humana, tanquam ex uno pede.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:3)
Fingunt poetae Plutum (qui divitias sonat) a Iove missum claudicare et tardigradum esse, a Plutone autem currere et pedibus celerem, innuentes divitias bonis artibus et iusto labore partas tarde accedere, sed per mortem aliorum advenientes (veluti ex haereditatibus, testamentis, aut similibus) praecipitanter ruere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:23)
" In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem, et eam, quam eieceram, colligam et quam afflixeram;
(불가타 성경, 미카서, 4장6)
et ponam claudicantem in reliquias et eam, quae laboraverat, in gentem robustam ". Et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in aeternum.
(불가타 성경, 미카서, 4장7)
Ecce ego interficiam omnes, qui afflixerunt te in tempore illo; et salvabo claudicantem et eam, quae eiecta fuerat, congregabo; et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum,
(불가타 성경, 스바니야서, 3장19)
Contra hunc vero discriminatus est ille, qui vocatur submultiplex;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici eiusque speciebus earumque generationibus. 1:7)
iamque potestates priscus discriminat ordo iustitiae, quas ante pares effecerat una nube timor.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:10)
"claudicat hic versus;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In podagrum qui carmina sua non stare dicebat4)
Horrendus ubique it fragor et pugnae spatium discriminat aër.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia50)
nodus, qui sublevat ensem, album puniceo pectus discriminat ostro.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:38)
ergo animi victus "sequimur quocumque vocabis, seu tu vir seu numen" ait, patriaque relicta Eoas Furiae iussu tendebat ad arces instabilesque olim Symplegadas et freta remis inclita Thessalicis, celsa qua Bosphorus urbe splendet et Odrysiis Asiam discriminat oris.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:76)
hunc esse ferebat incola, qui Siculum porrectus ad usque Pelorum finibus ab Ligurum populos complectitur omnes Italiae geminumque latus stringentia longe utraque perpetuo discriminat aequora tractu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:119)

SEARCH

MENU NAVIGATION