라틴어 문장 검색

Quemadmodum clepsydram non extremum stillicidium exhaurit, sed quicquid ante defluxit, sic ultima hora, qua esse desinimus, non sola mortem facit, sed sola consummat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 20:5)
studiis hisce dum nostrum singuli quique, prout libuerat, occupabantur, ecce et ab archimagiro adventans, qui tempus instare curandi corpora moneret, quem quidem nuntium per spatia clepsydrae horarum incrementa servantem probabat competenter ingressum quinta digrediens, prandebamus breviter copiose, senatorium 1 ad morem, quo insitum institutumque multas epulas paucis parabsidibus apponi, quamvis convivium per edulia nunc assa nunc iurulenta varietur, inter bibendum narratiunculae, quarum cognitu hilararemur institueremur, quia eas bifariam orditas laetitia peritiaque comitabantur, quid multa?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 6:1)
igitur ille, cuius anterius epulae mores, pecuniae pompae, litterae fasces, patrimonia patrocinia florebant, cuius ipsa sic denique spatia vitae custodiebantur ut per horarum disposita clepsydras explicarentur, is nuncupatus Augustus ac sub hac specie Palatinis liminibus inclusus ante crepusculum ingemuit quod ad vota pervenerat, cumque mole curarum pristinae quietis tenere dimensum prohiberetur, veteris actutum regulae legibus renuntiavit atque perspexit pariter ire non posse negotium principis et otium senatoris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 4:3)
petitis per legatos et adlatis Atticis legibus ad constituendas eas proponendasque x viri pro consulibus sine ullis aliis magistratibus creati altero et trecentesimo anno quam Roma condita erat, et ut a regibus ad consules, ita a consulibus ad x viros imperium translatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha8)
anno trecentesimo decimo quam urbs Roma condita erat tribuni militum pro consulibus magistratum ineunt, A. Sempronius Atratinus L. Atilius T. Cloelius, quorum in magistratu concordia domi pacem etiam foris praebuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 74:1)
Iter autem in mundo Mercurii stella ita pervolitat, uti trecentesimo et sexagensimo die per signorum spatia currens perveniat ad id signum, ex quo priore circumlatione coepit facere cursum, et ita peraequatur eius iter, ut circiter tricenos dies in singulis signis habeat numeri rationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION