라틴어 문장 검색

His collocatis et coagmentatis alius insuper ordo additur, ut idem illud intervallum servetur neque inter se contingant trabes, sed paribus intermissae spatiis singulae singulis saxis interiectis arte contineantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 23장3)
Sub porticibus deinde quadratae harae 4 caementis vel etiam latereulis extruuntur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 1:3)
ac si lapidis et operae vilitas suadeat, haud dubie caementis et calce formatus circumdatur murus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 2:3)
seu, quod paene omnium in usu est, qui modo diligenter ista curant, per ordinem vasa disposita ligantur, vel laterculis, vel caementis, ita ut singula binis parietibus angustis contineantur, liberaeque frontes utrimque sint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 2:2)
quid enim, si infirmiora horum temporum templa credas, quia non rudi caemento et informibus tegulis exstruuntur, sed marmore nitent et auro radiantur?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 7:1)
ne caementorum quidem apud illos aut tegularum usus:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 3:1)
umbilico maxime similis est habitus zmaragdo et gemmis coagmentatus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 25:2)
Non silice duro structilive caemento, Nec latere cocto, quo Samiramis longam Babylona cinxit, Tucca balneum fecit:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXV1)
commissa luporum coniuncta et coagmentata:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4281)
quid enim aut in natura, qua nihil est aptius, nihil descriptius, aut in operibus manu factis tam compositum tamque compactum et coagmentatum inveniri potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 96:5)
Conlocationis est componere et struere verba sic, ut neve asper eorum concursus neve hiulcus sit, sed quodam modo coagmentatus et levis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 171:2)
sed vivendi est finis optimus, cum integra mente certisque sensibus opus ipsa suum eadem quae coagmentavit natura dissolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 92:3)
num hoc in latere aut in caemento, ex quibus urbs effecta est, potuit valere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 146:4)
num hoc in latere aut in caemento, ex quibus urbs effecta est, potuit valere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 146:4)
si caementum bonum non haberem, deturbem aedificium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION