라틴어 문장 검색

Frustra cruorem pulsibus incitis Ebullientem pollice comprimis, Attentus explorare venam Quae febris exagitet tumentem:
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 3:2)
molem rursus coalescit in unam Divisum funus, sparsos prior alligat artus Junctura, aptanturque iterum coeuntia membra.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 5:2)
Sunt quidam ex naturali conspersione iracundi, qui tamen ita hanc comprimere et temperare soliti sunt passionem, ut in quinque quibus, teste Scriptura, amicitia dissolvitur atque corrumpitur, numquam prosiliant;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:38)
qui iracundiam patientia comprimant, levitatem servata gravitate cohibeant, suspiciones dilectionis contemplatione propellant.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:10)
hec comprimit, illa relaxat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:17)
Sed cominus appropinquantibus Christianis, et visis capitibus Turcorum, exuviis quoque et caballis eorum recognitis, fragorem et tubarum sonitum compresserunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:12)
Hanc itaque civitatem procul dubio in ultionem suorum Christiani obsidione compressissent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:5)
Sed Ascalonitis silentio compressis, et minime prodire audentibus, postera die Japhet applicuit, desiderio adorandi in Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 52:2)
Et cum avarus non possit conprimere animum suum propter avaritiam, conturbatsecum morantes et domum suam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 36:1)
Sic ergo animum tuum conprimas ac refrenes, ut tuo statu bonisque aDeo tibi prestitis contemptus permaneas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 47:19)
Et si ad alios malosvitare debes, te ipsum coherces primum et cor tuum conprime et linguamtuam taliter conpesce, ut tuas turpes cogitationes turpiaque dicta et factain te prius corrigas et fugias, secundum Martialem qui dixit cuidam suoamico qui vocatur Probeus,
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 57:15)
Nisi enim initia malorum conprimas, mala crescunt et modum non servant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 76:6)
"Facilius est vitia excluderequam admissa comprimere;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 141:16)
An metuis ne angustior domus et brevis convivii locus te comprimat?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:29)
In hanc formam tota mentis nostrae coalescant viscera, et in illo genitali alvo animae nostrae Christus refulgeat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION