라틴어 문장 검색

nam lucis genitor, verbi sator, auctor et ignis creditur extra oculos, ut apostolus edocet auctor, qui negat intuitu fontem Deitatis adiri, credite, nemo deum vidit, mihi credite, nemo.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 327)
hic est quem Sabaoth Deum vocamus, expers principii carensque fine, rerum conditor et repertor orbis, fons vitae liquida fluens ab arce, infusor fidei, sator pudoris, mortis perdomitor, salutis auctor.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum2)
sancti sator ille Tobiae, sacer ac venerabilis heros, dapibus iam rite paratis ius praetulit exequiarum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti15)
"aequanda nam stellis sua cognovit olim germina primus sator credentium, nati inmolator unici."
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae15)
hunc et prophetis testibus isdemque signatoribus testator et sator iubet adire regnum et cernere, regnum, quod ambit omnia dia et marina et terrea a solis ortu ad exitum, et Tartara et caelum supra.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae24)
"quamvis perflabilis illa feratur more noti, capiam tamen et tormenta adhibebo ipse incorporeus ac spirituum sator unus."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 263)
Olli subridens hominum sator atque deorum, voltu, quo caelum tempestatesque serenat, oscula libavit natae, dehinc talia fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 18:1)
At non haec nullis hominum sator atque deorum observans oculis summo sedet altus Olympo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:1)
namque ipsa, tristi vestis obtentu caput velata, iuxta praesides adstat deos laterique adhaeret verus Alcidae sator.
(세네카, Hercules Furens 5:15)
Sator deorum, cuius excussum manu utraeque Phoebi sentiunt fulmen domus, secure regna - protuli pacem tibi, quacumque Nereus porrigi terras vetat, non est tonandum:
(세네카, Hercules Oetaeus 1:1)
manibus excutiam faces caeloque lucem, spectat hoc nostri sator Sol generis, et spectatur, et curru insidens per solita puri spatia decurrit poli?
(세네카, 메데아 1:7)
non si ipse mundum concitans divum sator corusca saeva tela iaculetur manu, umquam rependam sceleribus poenas pares mater nefanda, mors placet:
(세네카, 오이디푸스 13:40)
quid ille qui mundum quatit vibrans corusca fulmen Aetnaeum manu, sator deorum?
(세네카, 파이드라 2:40)
sed facias, diuum Sator, ut Romana per aeuum transeat ante meos turba togata pedes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 237)
"summe deorum terrarumque sator, sociis hanc addere mentem sedit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권56)

SEARCH

MENU NAVIGATION