라틴어 문장 검색

coemptione vero atque in ma- num conventione, cum illa in filiae locum, maritus in patris veniebat, ut siquis prior fuisset defunctus, locum hereditatis iustum alteri fa- ceret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 316)
verba a vetustate repetita non solum magnos assertores habent sed etiam adferunt orationi maiestatem aliquam non sine delectatione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 259:1)
"namque hoc quoque par fuit, ut tum assertor fieret legum qui nunc erit auctor, ne dandus populis princeps, caput, induperator, Caesar et Augustus solum fera proelia nosset."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 132)
in summa perculi1 quidem, domine maior, non assertorem calumniae tantum quantum murmuratorem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 17:1)
Credidi me, vir peritissime, nefas in studia committere, si distulissem prosequi laudibus quod aboleri tu litteras distulisti, quarum quodammodo iam sepultarum suscitator fautor assertor concelebraris, teque per Gallias uno magistro sub hac tempestate bellorum Latina tenuerunt ora portum, cum pertulerint arma naufragium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Iohanni suo salutem. 1:1)
Nam neque illud est mirandum, qui, quibus verbis coemptio fiat, nesciat, eundem eius mulieris, quae coemptionem fecerit, causam posse defendere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 237:2)
Cum acerbae famis tempore grauis atque inexplicabilis indicta coemptio profligatura inopia Campaniam prouinciam uideretur, certamen aduersum praefectum praetorii communis commodi ratione suscepi, rege cognoscente contendi et ne coemptio exigeretur euici.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION