라틴어 문장 검색

ceterum coeptam adultamque et revictam coniurationem neque tunc dubitavere quibus verum noscendi cura erat, et fatentur qui post interitum Neronis in urbem regressi sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 73장3)
et Caecina pudore coeptae temere obpugnationis, ne inrisus ac vanus isdem castris adsideret, traiecto rursus Pado Cremonam petere intendit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장8)
Multae et atroces inter se militum caedes, post seditionem Ticini coeptam manente legionum auxiliorumque discordia;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장1)
nec deerant qui crederent utramque seditionem fraude Antonii coeptam, ut solus bello frueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 11장8)
simul eos qui coeptam, deinde omissam actionem repeterent, monuit sermone molli et tamquam rogaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 44장2)
illi raptim vecti obscuro adhuc coeptae lucis domum proconsulis inrumpunt destrictis gladiis, et magna pars Pisonis ignari, quod Poenos auxiliaris Maurosque in eam caedem delegerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장2)
Hic cum esset magno natu et magistratus gerere desisset, bello Athenienses undique premi sunt coepti.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 1:1)
postremo quasi perpetraturus bellum, derecta acie in litore Oceani ac ballistis machinisque dispositis, nemine gnaro aut opinante quidnam coepturus esset, repente ut conchas legerent galeasque et sinus replerent imperauit, 'spolia Oceani' uocans 'Capitolio Palatioque debita,' et in indicium uictoriae altissimam turrem excitauit, ex qua ut Pharo noctibus ad regendos nauium cursus ignes emicarent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 46장 1:1)
Claudiam ex liberto suo Botere conceptam, quamuis ante quintum mensem diuortii natam alique coeptam, exponi tamen ad matris ianuam et nudam iussit abici.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 27장 1:5)
Consilio, autem, D'Estaing, sese Bostoniam, reficiendae classis causa, recipiendi, cognito, in Sullivani fortis exercitu, querimoniae liberae exaudiri, et a militibus gregariis, in socios, mali auctores, jactari et rejici coeptae Haec sententia nonnullis inimica videbatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.64)
et, ut breviter coeptam dissimilitudinem finiam, ego veniam deprecor, ille expectat coronam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:15)
Sic et imperator Traianus initurus ex ea provincia Parthiam cum exercitu constantissimae religionis hortantibus amicis, qui maxima huiusce numinis ceperant experimenta, ut de eventu consuleret rei coeptae, egit Romano consilio prius explorando fidem religionis, ne forte fraus subesset humana:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 14:3)
non coeptae adsurgunt turres contra illud pars ducere muros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 861)
coeptosque avferte labores quia dixerat 'his informatum manibus iam parte polita fulmen erat'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4392)
2,2 non sine certo consilio dicere videatur), ultro eo deducimur ut coeptos eos iam antea esse putemus, neque quicquam impedit quominus Ciceronem in utroque opere condendo simul occupatum fuisse statuamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말16)

SEARCH

MENU NAVIGATION