라틴어 문장 검색

qua de causa etiam coercitionem popinarum aedilibus ademit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 38장 2:3)
Nonnulli credunt ingenuis pueris attributum, ut cordis figuram in bulla ante pectus annecterent, quam inspicientes ita demum se homines cogitarent, si corde praestarent, togamque praetextam his additam, ut ex purpurae rubore ingenuitatis pudore regerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 17:1)
Theophrastus autem, vir et oratione suavis et ita moratus ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem ferat, vehementius etiam fregit quodam modo auctoritatem veteris disciplinae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 42:2)
praestet idem ingenuitatem et ruborem suum verborum turpitudine et rerum obscenitate vitanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:12)
mihi enim perspecta est et ingenuitas et magnitudo animi tui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 11:2)
Laudabile est studium internationalium institutionum civiliumque societatis institutorum, quae populos concitant atque scienter cooperantur, etiam coercitionis legitimis adhibitis instrumentis, ut omne regimen proprium et non transmittendum officium gerat loca servandi aeque ac naturales opes propriae Nationis, illicitis locorum exterarumque Nationum repulsis emolumentis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 51:6)
205. At non omnia deperdita sunt, quia homines, qui usque ad extremum se depravare possunt, valent etiam se ipsi superare, ad bonum eligendum redire et regenerari, praeter omnes coërcitiones mentis societatisque quae eis imponuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 263:1)
nam quomodo iudex doceri potest, si desit illustris explanatio, propositio, promissio, finitio, , expositio sententiae suae, rationis apta conclusio, praemunitio, similitudo, exemplum, digestio, distributio, interpellatio, interpellantis coercitio, contentio, purgatio, laesio?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 49:2)
Video lacrimas conbibentem et adfectibus tuis inter ipsam coercitionem exeuntibus non satis resistentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 1:5)
Duc, quantum ex isto tempore creditor, quantum amica, quantum rex, quantum cliens abstuleris quantum lis uxoria, quantum servorum coercitio, quantum officiosa per urbem discursatio.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 14:3)
Ergo ad coercitionem errantium sceleratorumque irato castigatore non opus est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 92:1)
plus committitur quam quod possit coercitione sanari.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 43:3)
Indignamur aliqua admonitione aut coercitione nos castigatos, cum illo ipso tempore peccemus, quod adicimus malefactis adrogantiam et contumaciam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 149:5)
pareo libens, in quantum epistularis pagina sinit, laudans in te tam delicatae sollicitudinis ingenuitatem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 1:2)
Contra inpudentem stulta est nimia ingenuitas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 17)

SEARCH

MENU NAVIGATION