라틴어 문장 검색

"speciosus adulescens inter suos principales, quem filium publicum omnia sibi civitas cooptavit, meus alioquin consobrinus, tantulo triennio maior in aetate, qui mecum primis ab annis nutritus et adultus individuo contubernio domusculae, immo vero cubiculi torique sanctae caritatis affectione mutuo mihi pigneratus, votisque nuptialibus pacto iugali pridem destinatus, consensu parentum tabulis etiam maritus nuncupatus, ad nuptias officio frequenti cognatorum et affinium stipatus templis et aedibus publicis victimas immolabat:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:7)
In officiis apud maiores ita observatum est, primum tutelae, deinde hospiti, deinde clienti, tum cognato, postea adfini.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 6:3)
Sic consules, clarissimos viros, hostibus confirmandae fidei publicae causa dedidit, sic clientem in fidem acceptum cariorem haberi quam propinquos tuendumque esse contra cognatos censuit, neque peius ullum facinus existimatum est quam si cui clientem divisui habuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 41:1)
12. Lex alia sancita est contra ingratitudinem foeminarum quae a maritis suis aut maritorum suorum parentibus aut cognatis ad terras promotae eas alienarent, in praeiudicium et exhaeredationem haeredum aut eorum ad quos post mortem ipsarum terrae illae redire deberent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 12:1)
Ea fit, cum deducitur non-sensibile ad sensum, non per operationes sensibiles ipsius corporis insensibilis, sed per contemplationem corporis alicujus cognati sensibilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:3)
Itali non magnum ponunt discrimen inter liberos et nepotes aut cognatos, sed, modo sint e massa sanguinis, non multum pensi habent utrum sint e corpore proprio editi necne.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:19)
Iudas vero Maccabaeus et, qui cum illo erant, introeuntes la tenter in castella convocabant cognatos; et eos, qui permanserunt in Iudaismo, assumentes, collegerunt circiter sex milia virorum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장1)
Itaque quamquam frustra pace bis petita omnia in bellum consilia converterat, victus tamen continentia hostis ad novas pacis condiciones ferendas legatos, cognatorum principes, misit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 1:1)
agminibus, modo cognatis ostentat Achivis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 570:1)
perturbatus enim totus trepidabat et unus quisque suum pro re [cognatum] maestus humabat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:10)
sed nocte sopora, Parrhasis obliquos Helice cum verteret axes, Atria cognati pulsat non ampla Catonis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:2)
Phasidos et campis insomni dente creati Terrigenae, missa magicis e cantibus ira, Cognato tantos complerunt sanguine sulcos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:83)
Pirithous, Lapitharum rex, cum uxorem duceret, vicinos populos Centauros, etiam sibi cognatos, et deos omnes excepto Marte, ad convivium convocavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3043)
nostra conubia aut quasi Turni cognatus loquitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5971)
incidissemus etiam in illos, in eis in cognatum tuum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 27 2:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION