라틴어 문장 검색

Qua nova re oblata omnis administratio belli consistit, militesque aversi a proelio ad studium audiendi et cognoscendi feruntur.
(카이사르, 내란기, 2권 12:1)
Plurima cum subeant audita et cognita nobis, pauca super referam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 26:1)
Cum autem e philosophis ingenio scientiaque putaretur Antiochus Philonis auditor excellere, eum secum et quaestor habuit et post aliquot annos imperator, quique esset ea memoria quam ante dixi ea saepe audiendo facile cognovit quae vel semel audita meminisse potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 6:4)
Quod quisquis non putat ab apostolis fieri ut cum eis sancte conversationis /f.16vb/ mulieres circuirent quocunque euvangelium predicabant, euvangelium audiant, et cognoscant quemadmodum hoc ipsius Domini exemplo faciebant...
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:28)
Prudentia hijs auditis et diligenter cognitis ait:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 302:1)
Hijs auditis et diligenter cognitis, Melibeus dixit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 318:1)
dicerem si dicere liceret, cognosceres si liceret audire:
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:7)
Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 23:1)
post autem auditis oratoribus Graecis cognitisque eorum litteris adhibitisque doctoribus incredibili quodam nostri homines dicendi studio flagraverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 14:3)
tractatio autem varia esse debet, ne aut cognoscat artem qui audiat aut defetigetur similitudinis satietate:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 177:1)
quorum ego spe audiendi aliquid et cognoscendi nostri apparatus maximo imbri Capuam veni pridie Nonas, ut eram iussus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 20 2:4)
nam si quis est eorum qui tibi bienni spatio numquam in suspicionem avaritiae venerit, ut ego Caesium et Chaerippum et Labeonem et audio et quia cognovi existimo, nihil est quod non et iis et si quis est alius eiusdem modi et committi et credi rectissime putem ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 4장 3:2)
Est quaedam - quicumque volet cognoscere lenam, Audiat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 81)
Dic mihi, dive Claudi, quare quemquam ex his, quos quasque occidisti, antequam de causa cognosceres, antequam audires, damnasti?
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 8:18)
Ubi cognita virtute, et audita animi illius intentione et causa assumptae viae, a domino Calomano, rege Christianissimo Hungarorum, benigne susceptus est, et concessus est sibi pacifice transitus per universam terram regni sui, et emendi licentia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:2)

SEARCH