라틴어 문장 검색

sicut in uno homine anima et caro corporeae sunt et incorporeae naturae, non tamen necesse est duos ideo Christos esse, sicut nec duos homines, aut diversitatem fieri personarum, sicut est naturarum in unam personam sibi conjunctarum, licet in suis proprietatibus ita discretarum, ut nequaquam altera substantia in alteram convertatur propter hanc unionem personae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:11)
Et statim adhuc modico [tempore] ab eo comestionis assumpto porta velociter est aperta palatii, quae sui apertura conquassatione tanta resonuit, quod quasi tonitrua videbantur ex propinquis partibus orta, et confestim per eandem exiit portam homo quidam staturae similis giganteae cuprinam ponderis immensi clavam manibus gestans, quam velut festucam sine labore corporeis instrumentis agitabat;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 9:8)
Ecce puella poli residens in culmine, celum Despiciens, sursum delegans lumina, quiddam Extramundanum toto cognamine uisus Vestigans, nil corporeum uenata sed ultra Transcendens, incorporei scrutata latentem Causam, principium rerum finemque requirens, Visibus offertur Fronesis, uisumque nitore Luminis offendens, mentem nouitate relaxat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:1)
Nec iam corpoream uestem fastidit abhorrens Spiritus, hospicio tali letatus et umbra.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:4)
pictura tamen subjacenti materiae familiariter non cohaerens, velociter evanescendo moriens, nulla imaginum post se relinquebat vestigia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:3)
in qua ad corporis clientelam diversas membrorum ordinans officinas, in eadem, sensus quasi corporeae civitatis excubias vigilare praecepi, ut quasi exterorum hostium praevisores, corpus ab exteriori importunitate defenderent, ut sic totius corporis materia nobilioribus naturae purpuramentis ornata, ad nuptias gradiens, marito Spiritui gratius jungeretur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:10)
Habito tractatu de amore Dei et dilectione ipsius, tractandtum est deamore et dilectione proximi, que illi coheret et sine qua Dei amor haberinon potest.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 1:2)
Premisso tractatu de amore et dilectione rerum corporalium et temporalium,videndum est de amore et dilectione rerum incorporalium, que corde, animoet mente conprehenduntur, nec manibus corporis tangi possunt, nec eciamocculis corporeis videri.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 1:2)
intellectus et affectus,alii vero dicuntur sensus corporei, qui sunt quinque, videlicet:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 2:20)
Visu eciam debemus intelligere de visu super egenum et pauperem, oculis corporeis et occulis mentis sive cordis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 4:2)
Quoties corporeos inflammat ardores!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:3)
Ergo anima quae adhaeret illi invisibili bono Deo, atque immortali, et ipsa corporea haec fugit, et terrena, et mortalia derelinquit, fitque illius similis quod desiderat, in quo vivit et pascitur;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:13)
Ubi sunt sancti tui erroribus et sollicitudinibus, insipientia atque ignorantia, timore ac metu, cupiditatibus atque corporeis colluvionibus et passionibus absoluti, ubi regio viventium est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:26)
Et patres nostri festinantes manducabant pascha, succincti lumbos, et pedes suos calceamentorum induti vinculis, et tamquam corporeum onus deponentes, ut essent parati ad transitum;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:22)
Neque enim hi nos corporei coitus, conceptus partusque sanctificant, quibus vulva feminea deflorato pudore virginitatis aperitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION