라틴어 문장 검색

Sed et nuptiarum tempore, ex quibus liberi quaererentur, atque ipso etiam illo maris et feminae iam declarari coitu oportere dicebat certo quodam et necessario stellarum ordine quales qualique fortuna homines gignerentur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 21:1)
Hippocrates autem, divina vir scientia, de coitu venerio ita existimabat, partem esse quandam morbi taeterrimi, quem nostri comitialem dixerunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, II 9:1)
Si qua etiam genera morborum in infantem inciderunt, ac neque pubertate neque primis coitibus neque in femina primis menstruis finita sunt, fere longa sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장59)
si venter est quasi fermentatus, pinguis atque rugosus, si cibi et . . . cupiditas non est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장114)
quod quamvis ita est, tamen si iam satis fluxit, supprimendus est, semperque ante finis faciendus est, quam anima deficiat, deligandumque brachium superinposisto expresso ex aqua frigida penicillo, et postero die averso medio digito vena ferienda, ut recens coitus eius resolvatur iterumque sanguinem fundat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장76)
Suppurationes autem, quae in aliqua interiore parte oriuntur, ubi notae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata, quae reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장53)
Ea raro vel castratos vel pueros ante femina coitum vel mulieres, nisi quibus menstrua suppressa sunt, temptant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장2)
Potest vero ea compositio etiam ad parotidas, phymata, strumam omnemque coitum umoris emolliendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장133)
deinde ei proxima vel pallida vel livida, fereque rugosa, sine sensu est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장305)
Sed si et in carne et recens et simplex est, ac neque rugosa neque cava sede neque in articulo, sed in eo membro, quod per se inmobile non nisi cum toto corpore movetur, satis proficiet emplastrum, quod recentibus vulneribus inponitur, dum habeat vel sale vel alumen vel squamam aeris vel aeruginem vel ex metallicis aliquid;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장254)
apparebit enim aut crusta, qualis super ulcera innascitur, aut sordium coitus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장93)
Neque longe tamen excidi debet, ne inter duas oras liberae cutis utrimque coitus puris fieri possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장23)
Si sub his inflammatio non conquieverit, post diem quintum multa calida aqua vulnus fovendum, donec scrotum ipsum et extenuetur et rugosius fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장58)
Si qua etiam genera morborum in infantem inciderunt, ac neque pubertate neque primis coitibus neque in femina primis menstruis finita sunt, fere longa sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 20:2)
si uenter est quasi fermentatus, pinguis atque rugosus, si cibi et * * cupiditas non est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION