라틴어 문장 검색

Regressi autem filii Israel ex civitatibus a viris usque ad iumenta, usque ad omne, quod inveniri poterat, gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit.
(불가타 성경, 판관기, 20장48)
Quis hoc potest videre, quis potest pati, nisi impudicus et vorax et aleo, Mamurram habere quod comata GaIlia habebat ante et ultima Britannia?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 291)
es impudicus et vorax et aleo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 295)
O furum optime balneariorum Vibenni pater, et cinaede fili, (nam dextra pater inquinatiore, culo filius est voraciore) cur non exsilium malasque in oras itis, quandoquidem patris rapinae notae sunt populo, et natis pilosas, fili, non potes asse venditare?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 331)
morbosi pariter gemelli utrique, uno in lecticulo erudituli ambo, non hic quam ille magis vorax adulter, rivales socii puellularum:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 574)
nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX2)
Et tam ille copiosus, si moderationem tenuit, sanitatis compos est, quam insanus fit ille cui merus sal cibus est, si hoc ipsum voraciter invaserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 24:4)
Hinc usura vorax, avidumque in tempora foenus, Et concussa fides, et multis utile bellum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:17)
omnia pontus Haurit saxa vorax, montesque immiscet arenis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:21)
] Charybdis autem in Siciliae parte posita femina fuit voracissima, ex Neptuno et Terra genita, quae, quia boves Herculis rapuit, fulminata a Iove est et in maria praecipitata:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 42016)
contra 'thus' et 'orchus' veteres dicebant et 'lurcho', id est vorax, quibus sequens aetas detraxit aspirationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 43)
Horatius ut pueris olim dant crustula blandi doctores, Iuvenalis nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1153)
Ceterum inter tumultum cum forte paropsis excidisset et puer iacentem sustulisset, animadvertit Trimalchio colaphisque obiurgari puerum ac proicere rursus paropsidem iussit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:2)
Ut quos Scylla vorax Scyllaeque adversa Charybdis Dulichiae pavidos eripuere rati :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 18:4)
Utque fretum recipit de tota flumina terra nec satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes, utque rapax ignis non umquam alimenta recusat innumerasque faces cremat et, quo copia maior est data, plura petit turbaque voracior ipsa est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 85:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION