- 문장 검색

라틴어 문장 검색

Plurimis praeliis victis hostibus, longeque trans fines colonicos recedere coactis, propugnaculisque, quae secundum fluvium Ohio ceperat, praesidio, quod satis videbatur, munitis, Forbesius imperator exercitum in hibernacula reduxit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.17)
Militia colonica contra copias regias acerrime velitabatur, qua certatione multi utrinque occisi.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.29)
Oppidulum, quod de domibus copiae colonicae propugnabant, quodque eis, inter pugnandum, perfugio erat, incensum fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.43)
Hoc praelio facto, copiae colonicae propugnacula aggeremque loco excelso contra Carolopolim fecere;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.48)
Copias regias in colle Bunkerio consedisse, tribusque propugnaculis innatantibus munitas, colonicas vero collibus tribus vallum aggeremque praeduxisse invenit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.28)
Cum copiae colonicae solito agrestique vestitu ad castra accessissent, chlamyde venatica, aequabilitatis causa, eas indui jussit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.29)
Copiae colonicae nunc undique circumclusae tenebantur, et tormentis omnibus bellicis corpora obnoxia praebebant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.68)
Washingtonius, copias Britones exposituros supra se, exercitumque commeatu et re frumentaria interclusuros, aut denique colonicas copias ad praeliandum Insula Eboracensi coacturos, verebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.34)
Etsi jam plane lucescebat, hostes, tamen, Americanorum adventum non prius sentiebant, quam in eos a copiis colonicis tormenta bellica, et cujusque generis arma ignivoma missa et displosa fuere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.27)
Dum regionem illam passim lustrabantur copiae colonicae, Britones populatum exeuntes vexabant, intraque fines exiguos sese continere cogebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.30)
"Cum Abderiten Protagoram Athenienses viri consulte potius quam profane de divinitate disputantem et expulerint suis finibus et in contione eius scripta deusserint, quid?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:4)
ubi aliqua solitam mensuram transit et in monstrum excrevit, ubi fontes sputu inficit et, si adflavit, deurit obteritque, quacumque incessit, ballistis petitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 144:2)
tecta semiruta vici per vastationem agrorum deusti haud procul castris Romanorum aberant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 43:1)
M. Aemilius alter consul agros Ligurum vicosque, qui in campis aut vallibus erant, ipsis montes duos Ballistam Suismontiumque tenentibus, deussit depopulatusque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 17:1)
montanorum Ligurum ab A. Postumio vineae caesae frumentaque deusta, done cladibus omnibus belli coacti in deditionem venerunt armaque tradiderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 490:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION