라틴어 문장 검색

qui quidem Romuli lituus, id est incurvum et leviter a summo inflexum bacillum, quod ab eius litui quo canitur similitudine nomen invenit, cum situs esset in curia Saliorum, quae est in Palatio, eaque deflagravisset, inventus est integer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 47:4)
ibi morati biduum perinlustres fuimus honorificisque verbis omnis iniurias revellimus superiores, quod idem Colossis , dein Apameae quinque dies morati et Synnadis triduum, Philomeli quinque dies, Iconi decem fecimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 20 2:14)
quos ego non paulisper cum bacillis in turbam conieci ad oppidum accedens ne quis impetus militum fieret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 6 4:13)
minime vero inquit, sed bacillum propter me, quo abigam, ponitote.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 103:5)
colossus magnitudinem suam servabit, etiam si steterit in puteo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 31:5)
Quae superimposito moles geminata colosso stat Latium complexa forum?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.1)
Vidi artes veterumque manus variisque metalla viva modis, labor est auri memorare figuras aut ebur aut dignas digitis contingere gemmas, quicquid et argento primum, vel in aere minori lusit et enormes manus est experta colossos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci22)
quis modus in dextra, quanta experientia docti artificis curis, pariter gestamina mensae fingere et ingentes animo versare colossos!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis17)

SEARCH

MENU NAVIGATION