라틴어 문장 검색

Vellem ut rationabilibus tuae disciplinationis propugnaculis contra furiales istorum vitiorum exercitus, meae mentis roborares oppidulum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 64:2)
De mansuetis igitur reptilibus accipe, quae etsi non omnia ventre et pectore repunt sicut colubri, tam exiguos tamen pedes habent, ut repere magis quam ambulare videantur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 4:5)
Inter quos Paulus eminebat notarius, ortus in Hispania coluber quidam sub vultu latens, odorandi vias periculorum occultas perquam sagax.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 6:1)
Inter haec tamen per indutias naturae conquiescentis, sauciabantur eius sensus circumstridentium terrore larvarum, interfectorumque catervae, Domitiano et Montio praeviis, correptum eum (ut existimabat in somnis), uncis furialibus obiectabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 17:1)
Qui ut coluber copia virus exuberans, natorum multitudinem etiam tum aegre serpentium, excitans ad nocendum, emittebat cubicularios iam adultos, ut inter ministeria vitae secretioris, gracilitate vocis semper puerilis et blandae, apud principis aures nimium patulas, existimationem viri fortis invidia gravi pulsarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 4:1)
Ubi aliud accessit atrocius, quod arsuras in commune exitium faces furiales accendit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 4:2)
Dum niue candet humus, glacies dum sopit aquarum Cursus, in colubrum turbida seuit hyemps.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et colubro 12:1)
Ore serit uirus coluber, sic toxicat edem.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et colubro 12:4)
Hospes ait colubro:
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et colubro 12:5)
Non exit coluber nec uult exire, sed heret Amplectensque uirum sibila dira mouet.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et colubro 12:7)
"Pro vero namque comperimus nec te, sociae scilicet doloris casusque tui, celare possumus immanem colubrum multinodis voluminibus serpentem, veneno noxio colla sanguinantem hiantemque ingluvie profunda, tecum noctibus latenter acquiescere."
(아풀레이우스, 변신, 5권142)
Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.
(불가타 성경, 아모스서, 5장19)
advolat ac niveis reducem complectitur ulnis infunditque animo furiale per oscula virus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:117)
splendet Tartareo furialis mensa paratu caede madens, atrox gladio, suspecta veneno.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:114)
sic ille relinquens ieiunos antro catulos inmanior exit hiberna sub nocte leo tacitusque per altas incedit furiale nives;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:116)

SEARCH

MENU NAVIGATION