라틴어 문장 검색

tres enim sunt characteres, humilis, medius, grandiloquus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 111)
nam in Aeneide grandiloquum habet, in georgicis medium, in bucolicis humilem pro qualitate negotiorum et perso- narum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 113)
Nam et grandiloqui, ut ita dicam, fuerunt cum ampla et sententiarum gravitate et maiestate verborum, vehementes varii, copiosi graves, ad permovendos et convertendos animos instructi et parati - quod ipsum alii aspera tristi horrida oratione neque perfecta atque conclusa consequebantur, alii levi et structa et terminata - , et contra tenues acuti, omnia docentes et dilucidiora, non ampliora facientes, subtili quadam et pressa oratione limati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 4:2)
ego autem cum omnia conlustrarem oculis - est enim ad portas Agragantinas magna frequentia sepulcrorum - , animum adverti columellam non multum e dumis eminentem, in qua inerat sphaerae figura et cylindri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 65:1)
qui tandem isti grandiloqui contra haec duo, quae maxime angunt, melius se habent quam Epicurus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 89:1)
vitem quattuor columellae Carystiae subeunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 36:3)
tragoedias primus in lucem Aeschylus , sublimis et gravis et grandiloquus saepe usque ad vitium, sed rudis in plerisque et incompositus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 67:3)
sed de Vitruvio sive Columella, seu alterutrum ambosve sectere, decentissime facis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 10:8)
columellae capitis longitudo ISK;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장18)
in columella horae ex analemmatos transverse describantur, menstruaeque lineae columella signentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장31)
cheles, sive manucla dicitur, longitudo foraminum trium, latitudo et crassitudo S. canalis fundi longitudo foraminum XVI, crassitudo foraminis , altitudo S. columellae basis in solo foraminum VIII, latitudo in plinthide, in qua statuitur columella, foraminis , crassitudo FZ, columellae longitudo ad cardinem foraminum XII, latitudo foraminis S, crassitudo . eius capreoli tres, quorum longitudo foraminum VIIII, latitudo dimidium foraminis, crassitudo Z. cardines longitudinis foraminis;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION