라틴어 문장 검색

ubi vero consiliis impiis iura quidem praetenduntur et leges, et Catonianae vel Cassianae sententiae fuco perliti iudices, agatur autem, quod agitur, ad voluntatem praetumidae potestatis, et ex eius libidine, incidentium vitae necisque momenta pensantur, ibi capitalis vertitur pernicies et abrupta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 10:2)
At ego ut eram etiam nunc humi proiectus, inanimis, nudus et frigidus et lotio perlitus, quasi recens utero matris editus, immo vero semimortuus, verum etiam ipse mihi supervivens et postumus, vel certe destinatae iam cruci candidatus,
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:3)
"An mihi quisquam tam mitis tamque benivolus iudex obtinget, qui me trinae caedis cruore perlitum et tot civium sanguine delibutum innocentem pronuntiare poterit?"
(아풀레이우스, 변신, 3권 1:4)
Iam primum omnibus laciniis se devestit Pamphile et arcula quadam reclusa pyxides plusculas inde depromit, de quis unius operculo remoto atque indidem egesta unguedine diuque palmulis sui affricta ab imis unguibus sese totam adusque summos capillos perlinit, multumque cum lucerna secreto collocuta membra tremulo succussu quatit:
(아풀레이우스, 변신, 3권 18:4)
Quam mortem dominus eorum aegerrime sustinens arreptum servulum, qui causam tanti sceleris uxori suae praestiterat, nudum ac totum melle perlitum firmiter alligavit arbori ficulneae, cuius in ipso carioso stipite inhabitantium formicarum nidificia borribant et ultro citro commeabant multiiuga scaturigine.
(아풀레이우스, 변신, 8권 10:6)
Verum res Maximiliani eo tempore in magna perturbatione et combustione fuerunt propter rebellione, subditorum suorum in Flandria.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:3)
aut inter se mixtis sale fossili combustio, cupresso, nepeta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장4)
Mox ulcera lavantur aceto, et tunc pice liquida cum adipe suilla perlinuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 22:3)
eaque vel pavida cum repetierit alvum maternam, et in eius aditu glomerata pependerit, vel statim se ad proximam frondem contulerit, protinus custos novum loculamentum in hoc praeparatum perlinat intrinsecus praedictis herbis:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 12장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION