라틴어 문장 검색

Sufficit enim vobis praeteritum tempus voluntate hominum perfecisse ambulantes in libidinibus, desideriis, ebrietate, comissationibus et nefandis idolorum servitutibus.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 10:6)
vis experimentalis, caeca, stupida, vaga, et praerupta;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 27:5)
At modus experiendi, quo homines nunc utuntur, caecus est et stupidus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:4)
Primo, qui ingenia nacti sunt fragilia, quorum acies facile redunditur, qualis fuit Hermogenes rhetor, cuius libri subtilissimi sunt, verum ipse paulo post stupidus evasit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:36)
Quando religio recepta discordiis laceratur, sanctitas item professorum labefacta est et scandalo exposita, simulque tempora stupida, indocta, et barbara sunt, a novae alicuius sectae ortu merito metuendum, praecipue si eo tempore ingenium aliquod intemperans et paradoxa spirans suboriatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 5:2)
Nam templum luxuria et comissationibus gentium erat plenum, scortantium cum meretricibus et in sacratis porticibus mulieribus adhaerentium, insuper et intro inferentium ea, quae non licebat;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장4)
Segnis ac stupidus torpet:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:19)
stupra nunc et comissationes et feminarum coetus volvit animo:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장7)
si quid ardoris ac ferociae miles habuit, popinis et comissationibus et principis imitatione deteritur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장17)
ne rectis quidem oculis eum aspicere potuisse instructam aciem, uerum supinum, caelum intuentem, stupidum cubuisse nec prius surrexisse ac militibus in conspectum uenisse quam a M. Agrippa fugatae sint hostium naues.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 16장 2:2)
mortem sic quisquam exhorruit, ut sit zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII78)
quod alioquin gens omnium stupidissima eo studio, ea diligentia anquirit, ut illud in usus suos eruere videantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM DELMATICUM 3:1)
Tam stupidus numquam nec tu, puto, Glauce, fuisti, χάλκεα donanti χρύσεα qui dederas.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCIV4)
Iam certe stupido non dices, Paula, marito, Ad moechum quotiens longius ire voles, 'Caesar in Albanum iussit me mane venire, Caesar Circeios.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VII1)
Non Albana mihi sit comissatio tanti Nec Capitolinae pontificumque dapes;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLVIII6)

SEARCH

MENU NAVIGATION