라틴어 문장 검색

M'. Curium, quod is tribunus plebis interrege Appio Caeco diserto homine comitia contra leges habente, cum de plebe con- sulem non accipiebat, patres ante auctores fieri coegerit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 3:5)
Non Ti. Gracchus, quod iterum tribunus plebis fieri voluit, non C. Gracchus, quod agrarios concitare conatus est, non L. Saturninus, quod C. Memmium occidit, in discrimen aliquod atque in vestrae severitatis iudicium adducitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 4:2)
Perniciose enim Philippus, in tribunatu cum legem agrariam ferret, quam tamen antiquari facile passus est et in eo vehementer se moderatum praebuit - sed cum in agendo multa populariter, tum illud male, non esse in civitate duo milia hominum, qui rem baberent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 97:2)
Qui vero se populares volunt ob eamque causam aut agrariam rem temptant, ut possessores pellantur suis sedibus, aut pecunias creditas debitoribus condonandas putant, labefactant fundamenta rei publicae, concordiam primum, quae esse non potest, cum aliis adimuntur, aliis condonantur pecuniae, deinde aequitatem, quae tollitur omnis, si habere suum cuique non licet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 103:1)
Gracchi summi viri filios, Africani nepotes, nonne agrariae contentiones perdiderunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 106:5)
Mortuo rege Pompilio Tullum Hostilium populus regem interrege rogante comitiis curiatis creavit, isque de imperio suo exemplo Pompilii populum consuluit curiatim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 49:1)
Quodque erat ad optinendam potentiam nobilium vel maximum, vehementer id retinebatur, populi comitia ne essent rata, nisi ea patrum adprobavisset auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 89:2)
Iove tonante, fulgurante comitia populi habere nefas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 60:11)
'Iove tonante, fulgurante comitia populi habere nefas.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 60:11)
quod in epistula tua scriptum erat me iam arbitrari designatum esse, scito nihil tam exercitum esse nunc Romae quam candidatos omnibus iniquitatibus nec quando futura sint comitia sciri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 11 4:1)
hoc concursu optimatium comitia dimittuntur, senatus vocatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 10:10)
agraria autem promulgata est a Flavio sane levis eadem fere quae fuit Plotia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 12:1)
agraria lex a Flavio tribuno pl.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 8:2)
ego autem magna cum agrariorum gratia confirmabam omnium privatorum possessiones;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 8:9)
quod de agraria lege quaeris, sane iam videtur refrixisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION