라틴어 문장 검색

reddunt namque improbi parem dignitatibus uicem, quas sua contagione commaculant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:17)
illic signa et aquilam amplexus religione sese tutabatur, ac ni aquilifer Calpurnius vim extremam arcuisset, rarum etiam inter hostis, legatus populi Romani Romanis in castris sanguine suo altaria deum commaculavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장9)
quae postquam pecunia reclusa sunt, dedit exemplum praecavendi, quo modo fraudibus involutos aut flagitiis commaculatos, sic specie bonarum artium falsos et amicitiae fallacis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 32장7)
hec est languida pecus gregem domini sui sua contagione commaculans;
(단테 알리기에리, Epistolae 56:5)
saevus Amor docuit natorum sanguine matrem commaculare manus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS32)
"Rex Bocche, magna laetitia nobis est, cum te talem virum di monuere, uti aliquando pacem quam bellum malles neu te optimum cum pessimo omnium Iugurtha miscendo commaculares, simul nobis demeres acerbam necessitudinem, pariter te errantem atque illum sceleratissimum persequi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장6)
"sit, qui rabidarum more ferarum mandat atrox hostile caput, quique igne supremo arceat exanimes et manibus aethera nudis commaculet:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권36)
"patriis prohibebere longe finibus, occursu dum non pia templa domosque commacules."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권418)
ANTE paucos sane aduentus eorum annos heresis Pelagiana per Agricolam inlata, Seueriani episcopi Pelagiani filium, fidem Brittaniarum feda peste commaculauerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII.2)
At uero post mortem Aedilbercti, cum filius eius Eadbald regni gubernacula suscepisset, magno tenellis ibi adhuc ecclesiae crementis detrimento fuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 1:6)
ego huc quod veni in urbem si impetravero, uxorem ut istam ducam, quam tu deperis, bellam et tenellam Casinam, conservam tuam, quando ego eam mecum rus uxorem abduxero, ruri incubabo usque in praefectura mea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 121)

SEARCH

MENU NAVIGATION