라틴어 문장 검색

quod quo minore dubitatione facere possis, litteras ad te a M. Lepido consule, non quae te aliquid iuberent (neque enim id tuae dignitatis esse arbitramur) sed quodam modo quasi commendaticias sumpsimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 26 3:2)
« Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scit quia vera dicit, ut vos credatis » (Io 19,35). F. M. Dostoevskij, in suo opere, quod est Idiota, primas gerentem partes principem Myškin inducit, qui, videns Christi mortui in sepulcro opus pictum, quod Ioannes Holbein Iunior fecit, dicit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 25:5)
quo fiebat esset ut nobis patientia eiusdem sine imitatione laudabilis, quis 3 enim virum super abditis consuleret invitus, a cuius disputationis communione ne idiotarum quidem imperitorumque sciscitatio repudiabatur?4 haec pauca de studiis, ceterum cetera quis competenti praeconio extollat, quod condicionis humanae per omnia memor clericos opere sermone populares, exhortatione maerentes destitutos solacio, captivos pretio ieiunos cibo nudos operimento consolabatur?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 3:6)
et cum aliqui super hoc errore pervicaciter controversarentur (idiotarum siquidem est, sicut facile convinci, ita difficile compesci), con- stanter asserui, si eloquentibus amicis numquam agnitio contemplativa proveniat, esse asperum utcumque, tolerabile tamen, quia praevaleant ingenia sua, coram quibus imperitia civica peregrinatur, ad remotarum desideria provinciarum stilo adminiculante porrigere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 2:2)
Qui cum pariter per mare ad Massiliam, ac deinde per terram Arhelas peruenissent, et tradidissent Iohanni archiepiscopo ciuitatis illius scripta commendaticia Uitaliani pontificis, retenti sunt ab eo, quousque Ebrinus maior domus regiae copiam pergendi, quoquo uellent, tribuit eis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 2:19)
Ut nullus clericorum relinquens proprium episcopum, passim quolibet discurrat, neque alicubi ueniens absque commendaticiis litteris sui praesulis suscipiatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 2:11)
Haec autem recte constituuntur, cum is et a fabris et ab idiotis patiatur accipere se consilia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장32)
namque omnes homines, non solum architecti, quod est bonum, possunt probare, sed inter idiotas et eos hoc est discrimen, quod idiota, nisi factum viderit, non potest scire, quid sit futurum, architectus autem, simul animo constituerit, antequam inceperit, et venustate et usu et decore quale sit futurum, habet definitum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장33)

SEARCH

MENU NAVIGATION