라틴어 문장 검색

Quamvis enim plerique auctores sub integumentali involucro aenigmatum, ejus naturam depinxerint, tamen nulla certitudinis nobis reliquerunt vestigia:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 37:2)
cum Euclide, geometricorum aenigmatum secreta scrutari;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:22)
Videmus, inquit, nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:8)
Et ideo per aenigmata haec docuit Moyses (Gen.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:18)
Fuit et illa commenticia epistula neque mea manu scripta neque uerisimiliter conficta, qua uideri uolebant blanditiis a me mulierem sollicitatam.
(아풀레이우스, 변명 85:2)
Praeter hos autem, quos dixi, sunt alii plurifariam venti commenticii et suae quisque regionis indigenae, ut est Horatianus quoque ille 'atabulus,' quos ipsos quoque exsecuturus fui;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 26:1)
Nam si licet res dicere commenticias, cur non probabilius videatur ut accipiamus 'parcum' ob eam causam dictum, quod pecuniam consumi atque impendi arceat et prohibeat, quasi 'pecuniarcus'?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 5:1)
Duo reliqui Romae manserunt solutosque esse se ac liberator religione dicebant, quoniam, cum egressi castra hostium fuissent, commenticio consilio regressi eodem, tamquam si ob aliquam fortuitam causam, issent atque ita iureiurando satisfacto rursum iniurati abissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 11:1)
Sic enim, quod a vobis scilicet abest, pleraeque istae prodigiosae mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et extinguere cum periculo quoque aversi corruptique lactis laborant, tamquam pulcritudinis sibi insignia devenustet, quod quidem faciunt eadem vecordia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur ut fetus quoque ipsi, in corpore suo concepti, aboriantur, ne aequor illud ventris inrugetur ac de gravitate oneris et labore partus fatiscat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 9:1)
De aenigmate.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VI 1:1)
QUAE Graeci dicunt aenigmata, hoc genus quidam ex nostris veteribus scirpos appellaverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VI 2:1)
Quale est quod nuper invenimus per hercle antiquum, perquam lepidum, tribus versibus senariis compositum aenigma, quod reliquimus inenarratum, ut legentium coniecturas in requirendo acueremus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VI 2:2)
Pro eo a plerisque nunc aedituus dicitur nova et commenticia usurpatione, quasi a tuendis aedibus appellatus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, X 3:1)
Sed hoc itidem non inlepide quidem fictum, nimis tamen esse videtur commenticium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIV 8:1)
Historia de Sertorio, egregio duce, deque astu eius commenticiisque simulamentis quibus ad barbaros milites continendos conciliandosque sibi utebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION