라틴어 문장 검색

atque ita his utamur tamquam reptilibus cogitationibus, ut agricola oleribus, quae licet obesse non possunt, cibi tamen non habent gratiam fortioris.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 4:2)
Nec indicaturus gesta superfuit quisquam, praeter Syagrium, qui deletis omnibus ad comitatum reversus, irati sententia principis sacramento exutus, abiit ad lares, id commeruisse saevo iudicatus arbitrio, quod evaserit solus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 9:1)
Sic pereant, qui se prodesse fatentur et obsunt.
(ANONYMUS NEVELETI, De mur[e] et rana 4:14)
Nam prodesse potest, si quis obesse nequit.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:21)
Nam prodesse potest hostis obesse uolens.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et mustela 42:10)
Spernere quod prosit et amare quod obsit ineptum est.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo tibiis 51:9)
Prodest quod fugimus, et quod amamus obest.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo tibiis 51:10)
Nam si tutor abest, hostis obesse potest.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupis et ouibus 56:10)
nihil in rebus omnibus tam innoxium dices, quin id possit aliquid aliqua obesse, nec tam laetum, quin possit ad tristitudinem intellegi.
(아풀레이우스, 변명 30:5)
atque ego scio plerosque reos alicuius facinoris postulatos, si fuisse quaepiam causae probarentur, hoc uno se tamen abunde defendisse, uitam suam procul ab huiusmodi sceleribus abhorrere nec id sibi obesse debere, quod uideantur quaedam fuisse ad maleficiundum inuitamenta;
(아풀레이우스, 변명 88:4)
De molestia igitur cunctis hominibus notissima confessus, fidem sedulitatis veritatisque commeritus, tum denique facile et procliviter, quod fuit rerum omnium validissimum atque i, persuasit civitatem salvam esse sine matrimoniorum frequentia non posse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 7:1)
Furiosus mutusve cuive quod membrum lacerum laesumque est aut obest quo ipse minus aptus sit, morbosi sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 16:2)
Cum Iovem igitur et Diovem a iuvando nominassent, eum contra deum, qui non iuvandi potestatem, sed vim nocendi haberet - nam deos quosdam, ut prodessent, celebrabant, quosdam, ut ne obessent, placabant - Vediovem appellaverunt, dempta atque detracta iuvandi facultate.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 9:1)
Sed si honorem non aequum est haberi ob eam rem, quod bene facere voluisse quis dicit neque fecit tamen, Rodiensibus oberit, quod non male fecerunt, sed quia voluisse dicuntur facere?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 39:2)
Fatendum est tamen cogitationes suas tam fuisse numerosas et complicatas ut simul stare saepius non possent, sed quod in aliquibus prodesset ad alia obesset, neque fieri potuit ut adeo ultra mortale prudens esset aut felix ut rerum pondera iusta perpetuo exciperet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION