라틴어 문장 검색

Species, inquit, et acres et calidae superficiem cui adponuntur exulcerant, quia integra virtute sua sine alterius rei admixtione utuntur ad noxam:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 8:2)
Saepe adposita salita carne, quam laridum vocamus, ut opinor quasi large aridum, quaerere mecum ipse constitui, qua ratione carnem ad diuturnitatem usus admixtio salis servet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 2:1)
Ceterum si inde hauseris et locum aeris admixtioni patefeceris, reliquum quod remansit omne corrumpitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 16:1)
Igitur cum potio per inanitatem penitus influit, quia non obtusas cibo venas invenit neque fit admixtione dilutior, et per vacuum means gustatu fortiore sentitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 17:5)
nam eius comminatione hostibus fugatis Corcyra bello exempta est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 977)
sane sub comminatione omnium deorum maxime solam tangit Iunonem, cuius odia insequebantur hoc etiam bello Troianos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 93)
"Platoni apertior de deo et rebus ipsis et nominibus oratio est et quae tota esset caelestis, nisi persuasionis civilis nonnunquam admixtione sordesceret."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:34)
"vult enim esse substantiam inter mortalem inmortalemque, id est inter corpus et spiritum mediam, terreni ponderis et caelestis levitatis admixtione concretam, ex qua monet etiam nos amorem informari et inlabi pectoribus humanis et sensum movere et adfectus fingere et ardorem cupiditatis infundere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:28)
Quem complexa summa pars caeli, quae aetheria dicitur, et suum retinet ardorem tenuem et nulla admixtione concretum et cum aeris extremitate coniungitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 117:3)
Orationis autem ipsius tamquam armorum est vel ad usum comminatio et quasi petitio vel ad venustatem ipsa tractatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 206:1)
nec vero tum animum esse insipientem cum ex insipienti corpore evasisset, sed cum omni admixtione corporis liberatus purus et integer esse coepisset, tum esse sapientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 102:3)
orationis autem ipsius tanquam armorum est vel ad usum comminatio et quasi petitio vel ad venustatem ipsa tractatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 34:2)
Et ut scias quemadmodum incipiant adfectus aut crescant aut efferantur, est primus motus non voluntarius, quasi praeparatio adfectus et quaedam comminatio ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 21:1)
non opus est in illum tota potentia mea, levi comminatione pelletur, non potest sustinere vultum meum.
(세네카, De Providentia, book 1 24:9)
Fabius Maximus abscedi a Capua terrerique et circumagi ad nutus comminationesque Hannibalis flagitiosum ducebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 106:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION