라틴어 문장 검색

peregrinitatis reum orta inter aduocatos leui contentione, togatumne an palliatum dicere causam oporteret, quasi aequitatem integram ostentans, mutare habitum saepius et prout accusaretur defendereturue, iussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 2:4)
Frustra Washingtonius, armorum publicorum curatores, ne impedimenta aliudve, ullo loco, quo hostium navibus aditus esset, deponerent, saepenumero commonefecerat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.18)
de meis rebus, ne vobis multitudine litterarum molestior essem, ad Lollium perscripsi, de rationibus provinciae quid vellem fieri, ut is vos doceret et commonefaceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 3 1:2)
sed tamen Caerelliae procuratores scripserunt te propter magnitudinem provinciae multitudinemque negotiorum etiam atque etiam esse commonefaciendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 72 1:4)
ita omnia convestivit hedera, qua basim villae, qua intercolumnia ambulationis, ut denique illi palliati topiariam facere videantur et hederam vendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 3:8)
Ad hoc viritim, uti quemque ob militare facinus pecunia aut honore extulerat, commonefacere benefici sui et eum ipsum aliis ostentare, postremo pro cuiusque ingenio pollicendo minitando obtestando alium alio modo excitare, cum interim Metellus ignarus hostium monte degrediens cum exercitu conspicatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장10)
Nam de illis extraordinariis, quae licet differre, licet castigare et opprimere, hoc unum commonefaciam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 11:2)
puto quaedam esse, quae deceant phaecasiatum palliatumque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 1:5)
Hos ego non appellabo, sed commonefaciam et ad officium aliud agentes re- ducam.
(세네카, 행복론, Liber V 132:2)
tum isti Graeci palliati, capite operto qui ambulant, qui incedunt suffarcinati cum libris, cum sportulis, constant, conferunt sermones inter se drapetae, obstant, obsistunt, incedunt cum suis sententiis, quos semper videas bibentes esse in thermipolio, ubi quid subripuere:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 34)
iam quidem in suo quicque loco nisi erit mihi situm supellectilis, quom ego revortar, vos monimentis commonefaciam bubulis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 24)
item in Capitolio commonefacere potest et significare mores vetustatis Romuli casa et in arce sacrorum stramentis tecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장22)
Quae commonefacere potui, ut ab errore discedatur in opere tectorio, satis exposui;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION