라틴어 문장 검색

Quemadmodum domini crudeles tota civitate commonstrantur invisique et detestabiles sunt, ita regum et iniuria latius patet et infamia atque odium saeculis traditur ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 110:1)
dein, postquam toto agmine tres imperatores cum tribus iustis exercitibus aderant apparebatque parum armis ad tuendum locum sine munimento valituros esse, circumspectare atque agitare dux coepit, si quo modo posset vallum circumicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 517:1)
postquam relatum est, quantae copiae et in quo loco essent, agminis sarcinas in medium coici iussit et triarios vallum circumicere, cetero exercitu instructo ad hostem accessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 37:1)
ac cum ipsa altitudo locorum eos tutaretur, fossam quoque et alia munimenta verticibus iis quos insederant circumiecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 243:1)
is quoniam moritur (ita avido ingenio fuit), numquam indicare id filio voluit suo, inopemque optavit potius eum relinquere, quam eum thensaurum commonstraret filio;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, PROLOGVS6)
Ecquis est qui mihi commonstret Phaedromum genium meum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 314)
sed hunc, quem quaero, commonstrare si potes, inibis a me solidam et grandem gratiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 138)
sed dum hic egreditur foras, commonstrabo, quo in quemque hominem facile inveniatis loco, ne nimio opere sumat operam si quem conventum velit, vel vitiosum vel sine vitio, vel probum vel improbum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 17)
cupio dare mercedem qui illunc ubi sit commonstret mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 453)
omnia commonstrabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 2122)

SEARCH

MENU NAVIGATION