라틴어 문장 검색

ac video hanc primam ingressionem meam non ex oratoriis disputationibus ductam sed e media philosophia repetitam, et eam quidem cum antiquam tum subobscuram aut reprehensionis aliquid aut certe admirationis habituram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 2:1)
interdum enim cursus est in oratione incitatior, interdum moderata ingressio, ut iam a principio videndum sit quem ad modum velis venire ad extremum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 59장 3:1)
cuius, ut arma sumpsit, ingressio laetitiam attulit sociis, terrorem autem hostibus, ut ipsum Hectorem, quem ad modum est apud Homerum, toto pectore trementem provocasse ad pugnam paeniteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 49:1)
nam et commoratio una in re permultum movet et illustris explanation rerumque, quasi gerantur, sub aspectum paene subiectio, quae et in exponenda re valet et ad illustrandum id quod exponitur et ad amplificandum, ut iis qui audient illud quod augebimus, quantum efficere oratio poterit, tantum esse videatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 28:1)
quae delectatio aut quod mediocriter saltem docti hominis indicium, nisi alia repetitione, alia commoratione infigere, digredi a re et redire ad propositum suum scierit, removere a se, in alium traiicere, quae relinquenda, quae contemnenda sint iudicare?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION