라틴어 문장 검색

Sed hunc vos ordinem manifesta transgressione turbastis, quod ideo vos fecisse recogito quod nimis me facilem ad concedendum quod petitis credidistis, vel quia non estis in amoris arte peritus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 6:6)
Hi sunt, qui leves quoque amicorum transgressiones impatienter ferunt, austere corripiunt, et carentes discretione, magna neglegunt, contra minima quaeque se erigunt;
(DE AMICITIA, CAPUT XXI. Discretio. 1:2)
Id sane attendendum est, ut licet talia reperiantur in eo quem probas, quae offendant animum, vel alicuius secreti incauta revelatione, vel alicuius temporalis commodi cupiditate, vel minus discreta correptione, vel aliqua debitae lenitatis transgressione;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:3)
"Familiaris rei communicatio, contemptus [0445C] mater existit."
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:83)
Que communicatio est sancto homini ad canem?
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 39:35)
sed sequamur illud quod bonum est, illi adhaereamus, illud imitemur, illius praesentia, illius communicatio nos meliores faciat, mores nostros coloret, illius quaedam nos societas informet.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:4)
nulla enim communicatio Christi cum Belial.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:22)
Quae deinde Cato iuxta dicit, ea, inquit, confessionem faciunt, non defensionem, neque propulsationem translationemve criminis habent, sed cum pluribus aliis communicationem, quod scilicet nihili ad purgandum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 16:1)
Praesertim cum brevitas tam angusti fretus, qui terram Africam Hispaniamque interfluit, elegantissime transgressionis vocabulo, quasi paucorum graduum spatium, definita sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 7:2)
Commutationes, id est conlationes communicationesque, non usitate dixit, set non hercle inscite nec ineleganter.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 28:2)
18. Primo, ut si quis ex asylo noctu aut alias clanculum exisset et maleficii aliquid vel transgressionis commiteret, ac deinde se in asylum recepisset, asyli iure in perpetuum decideret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 18:1)
Haec sunt demum illa quae inter reges magnos pro certissimis amoris pignoribus et tesseris merito censeri possunt, communicatio scilicet et participatio mutua negotiorum status, praetermissis honoris caeremoniis curiosis quae affectui alicui insigni postponi debent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 17:3)
Neque vero communicatio caloris, sive natura ejus transitiva per quam corpus admotum corpori calido incalescit, confundi debet cum forma calidi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 222:1)
sit natura inquisita Communicatio Qualitatis absque Commistione Substantiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 277:2)
Instantia Lucis dabit vel constituet unam speciem communicationis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 277:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION