라틴어 문장 검색

Ut ergo ex homine quod utrisque convenit, utrisque communio significetur, vocatur donum amborum Spiritus sanctus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:24)
Quae communio lucis ad tenebras?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:18)
In quibus quidem symbolis cum in processione Spiritus de solo Patre commemoretur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:5)
Nos auctore Veritate, et teste conscientia fatemur fidem Chalcedonensis symboli illibatam per omnia custodire, nihilque ejus diffinitioni addere, nihil substrahere audere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:10)
Joannes Chrysostomus homilia 27, De expositione symboli quae sic incipit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:19)
Item, homilia 28, in alia expositione ejus symboli quae sic incipit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:22)
Et si charitas qua Pater diligit Filium, et Patrem diligit Filius ineffabiliter, communionem amborum demonstrat, quid convenientius quam ut ille proprie dicatur charitas, qui spiritus est communis ambobus?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:18)
Non sit tibi molestum inter tot amicitias illam quam spiritalem ad differentiam aliarum credimus nominandam, quae illis quodammodo involvitur et obscuratur, et illam quaerentibus et desiderantibus occurrunt et obstrepunt ab earum, ut ita dixerim, communione secernere;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:25)
et ita solitudinem excluderet multitudo, iucunditatem augeret in pluribus caritatis communio.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:23)
cum inter bonos et pessimos esse non possit voluntatum vel consiliorum ulla communio.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:36)
Postremo detrahere amico venenum amicitiae reputemus, quod Mariae frontem lepra perfudit, et eiectam extra castra, sex diebus populi communione privavit (Num. XII).
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 3:1)
Accedat paulatim consiliorum communio, assiduitas parilium studiorum, et quaedam conformatio vultuum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:44)
Huic praetexato vitiorum symbolo, suae malignitatis portionem adnectit adulatio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:1)
Quoniam ergo res nostra communi degrassatione vexatur, et precibus melliens, tibi obedientiae virtute praecipiens, et jubendo moneo, et monendo jubeo, quatenus omni excusationis sophismate relegato, ad nos matures accessum, ut mei [0477A] mearumque Virginum assistente praesentia, abominationis filios a sacramentali Ecclesiae nostrae communione sejungens, cum debita officii solemnitate, severa excommunicationis virga percutias.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:12)
Quare a societate et communione illius se subtrahentes, spatio duorum milliarium ab eo sequestrati, tentoria sua fixerunt, nullo modo in assultu Archas illi ferentes auxilium, [0531A] aut aliquod colloquium amoris secum habentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 70:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION