라틴어 문장 검색

Non reperitur pulchritudo aliqua excellens cui non insit aliquid minus conforme in compagine.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:4)
14 A compagine corporis ad viscera transeundum est, et inprimis ad pulmonem veniendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장1)
A compagine corporis ad VISCERA transeundum est, et inprimis ad pulmonem ueniendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 1:1)
A compagine corporis ad viscera transeundum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 1:1)
et Germanicus quo magis adgnosceretur detraxerat tegimen capiti orabatque insisterent caedibus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 21장4)
adduntur e servitiis gladiaturae destinati quibus more gentico continuum ferri tegimen:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 43장5)
id principibus et nobilissimo cuique tegimen, ferreis lamminis aut praeduro corio consertum, ut adversus ictus impenetrabile ita impetu hostium provolutis inhabile ad resurgendum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장10)
2. Est enim sciendum quod constructionem vocamus regulatam compaginem dictionum, ut Aristotiles phylosophatus est tempore Alexandri.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 81:1)
Ornativa vero dicimus omnia polisillaba que, mixta cum pexis, pulcram faciunt armoniam compaginis, quamvis asperitatem habeant aspirationis et accentus et duplicium et liquidarum et prolixitatis:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 116:3)
"Nec tamen haec tantum metuas, nam qui spoliet te non derit clausis domibus, postquam omnis ubique fixa catenatae siluit compago tabernae."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III126)
quale decus, rerum si coniugis auctio fiat, balteus et manicae et cristae crurisque sinistri dimidium tegimen!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI132)
compagibus ambages et compages antiqui tantum dicebant, posteritas admisit ut etiam compago dicatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2933)
ergo compages compagis, quoniam compago usurpatum est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2936)
compaginis enim nemo penitus dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2937)
nam utebantur et Phryges et Lydi mitra, hoc est incurvo pilleo, de quo pendebat etiam buccarum tegimen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2162)

SEARCH

MENU NAVIGATION