라틴어 문장 검색

Quis igitur dubitet de bono mortis, cum id quod inquietum, id quod erubescendum, id quod inimicum nobis est, id quod violentum, id quod procellosum, et ad omnia vitia illecebrosum est, conquiescat et jaceat, et quasi fera claudatur cavea sepulcri, relinquatur rabies ejus exanimis, et emortua compago viscerum in terram resolvatur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:1)
Corpus eius lacertosum et validum, capilli fulgor colorisque nitor cum oculis caesiis, semper obliquum intuentibus et torvum, atque pulchritudo staturae, liniamentorumque recta compago, maiestatis regiae decus implebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 6:1)
Silicet cum non inveniuntur in natura alicuius obices aut impedimenta, sed rotae animi ad motum rotarum fortunae versatiles sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 2:5)
Illud diserte notat, quod ei fuisset ingenium versatile.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 2:7)
Non reperitur pulchritudo aliqua excellens cui non insit aliquid minus conforme in compagine.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:4)
14 A compagine corporis ad viscera transeundum est, et inprimis ad pulmonem veniendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장1)
A compagine corporis ad VISCERA transeundum est, et inprimis ad pulmonem ueniendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 1:1)
A compagine corporis ad viscera transeundum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 1:1)
cenationes laqueatae tabulis eburneis uersatilibus, ut flores, fistulatis, ut unguenta desuper spargerentur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 31장 2:2)
2. Est enim sciendum quod constructionem vocamus regulatam compaginem dictionum, ut Aristotiles phylosophatus est tempore Alexandri.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 81:1)
Ornativa vero dicimus omnia polisillaba que, mixta cum pexis, pulcram faciunt armoniam compaginis, quamvis asperitatem habeant aspirationis et accentus et duplicium et liquidarum et prolixitatis:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 116:3)
"Nec tamen haec tantum metuas, nam qui spoliet te non derit clausis domibus, postquam omnis ubique fixa catenatae siluit compago tabernae."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III126)
at vigiles mundi magnum versatile templum sol et luna suo lustrantes lumine circum perdocuere homines annorum tempora verti et certa ratione geri rem atque ordine certo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:1)
compagibus ambages et compages antiqui tantum dicebant, posteritas admisit ut etiam compago dicatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2933)
ergo compages compagis, quoniam compago usurpatum est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2936)

SEARCH

MENU NAVIGATION