라틴어 문장 검색

nam et geminatio verborum habet vim, leporem alias, et paululum immutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 34:3)
chirographon illum, quo pervasus homo est, haec compensatio rupit, expers peccati pro peccatoribus amplum fis pretium veteremque novus vice faenoris Adam, dum moreris, de morte rapis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum14)
sed ita se quodam modo tituli amborum compensatione fraterna ponderaverunt, ut prior fuerit fascium tempore 2 qui erat posterior dignitate.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Aquilino suo salutem 2:3)
et quia tibi soli concessa est, post avorum memoriam vel confessorem Ambrosium duorum martyrum repertorem, in partibus orbis occidui martyris Ferreoli solida translatio adiecto nostri capite Iuliam, quod istinc turbulento quondam persecutori manus rettulit cruenta carnificis, non iniurium est, quod pro compensatione deposcimus, ut nobis inde veniat pars patrocinii, quia vobis hinc rediit pars patroni, memor nostri esse dignare, domine papa,
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 7:1)
ubi accessit, pati exoptat, ut totam dei gratiam redimat, ut omnem veniam ab eo compensatione sanguinis sui expediat?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION