라틴어 문장 검색

uenaticus, ex quo tempore ceruinam pellem latrauit in aula,militat in siluis catulus.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0241)
an vigilare metu exanimem, noctesque diesqueformidare malos fures, incendia, servos,ne te conpilent fugientes, hoc iuvat?
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장49)
Et, ut de alienigenis taceam, possem pluribus edocere quantum se mutuo conpilarint bibliothecae veteris auctores:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 3:1)
Nec Tullio conpilando, dummodo undique ornamenta sibi conferret, abstinuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 33:1)
Fur notae nimium rapacitatis Conpilare Cilix volebat hortum, Ingenti sed erat, Fabulle, in horto Praeter marmoreum nihil Priapum.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXII1)
Hoc quoque non curo, quod cum mea carmina carpas, Conpilas:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCIV3)
Horatius venaticus ex quo cervinam catulus pellem latravit in aula.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4802)
venator canis pro 'venaticus'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7511)
tot milia latrocinantur morte proposita, alii omnia quae possunt fana conpilant:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 86:6)
ut, cum C. Fabricio P. Cornelius, homo, ut existimabatur, avarus et furax, sed egregie fortis et bonus imperator, gratias ageret, quod se homo inimicus consulem fecisset, bello praesertim magno et gravi "nihil est, quod mihi gratias agas," inquit "si malui compilari quam venire";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 268:2)
' Haec ut audivi, operire oculos amplius non potui, sed luce clara Gai nostri domum fugi tanquam copo compilatus, et postquam veni in illum locum, in quo lapidea vestimenta erant facta, nihil inveni nisi sanguinem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:22)
Lucernam fur accendit ex ara Iovis Ipsumque compilavit ad lumen suum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.1)
Interea fanum qui compilarant Iovis, Cruci suffixi luerunt poenas numini.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mulier vidua et miles: Quanta sit inconstantia et libido mulierum.3)
homines terrae integritatem in discrimen adducere et climatis mutationi operam dare, compilantes naturales silvas terrae vel uda loca vastantes;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 12:4)
venaticus, ex quo tempore cervinam pellem latravit in aula, militat in silvis catulus, nunc adhibe puro pectore verba puer, nunc te melioribus offer, quo semel est imbuta recens, servabit odorem testa diu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 240)

SEARCH

MENU NAVIGATION