라틴어 문장 검색

Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis:
그러고 나서 어린이 하나를 데려다가 그들 가운데에 세우신 다음, 그를 껴안으시며 그들에게 이르셨다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 9장36)
Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magna febri; et rogaverunt illum pro ea.
예수님께서는 회당을 떠나 시몬의 집으로 가셨다. 그때에 시몬의 장모가 심한 열에 시달리고 있어서, 사람들이 그를 위해 예수님께 청하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 4장38)
Cum descendisset autem Paulus, incubuit super eum et complexus dixit: " Nolite turbari, anima enim ipsius in eo est! ".
바오로가 내려가 에우티코스에게 엎드려 그를 끌어안고, “걱정하지들 마십시오. 살았습니다.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 사도행전, 20장10)
dividentur pater in filium et filius in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum ".
아버지가 아들에게 아들이 아버지에게 어머니가 딸에게 딸이 어머니에게 시어머니가 며느리에게 며느리가 시어머니에게 맞서 갈라지게 될 것이다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 12장53)
Elevata igitur voce, rursum flere coeperunt. Orpha osculata socrum est ac reversa; Ruth autem adhaesit socrui suae.
그들은 소리 높여 더 서럽게 울었다. 그리고 오르파는 시어머니에게 작별을 고하며 입 맞추었다. 그러나 룻은 시어머니에게 바싹 달라붙었다. (불가타 성경, 룻기, 1장14)
unde postmodum tanto litteras amore complexus est, ut quoscumque filios haberet, litteris antequam armis instrui disponeret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LOCO NATIVITATIS EIUS 1:3)
Quippe immanis lupus eo loci divina miseratione est repertus, qui illud sacrum caput inter brachia complexus procumbebat humi, excubias impendens martyri, nec sibi depositum permisit laedere quampiam bestiarum, quod inviolabile, solo tenus prostratus, oblita voracitate servabat attentus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 15:12)
complexu brachia nectens, Colla ligans animoque simul cum uoce salutans, Illam congeminans iterat repetitque salutem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:9)
Et jam precipitem pateretur lapsa ruinam, Ni comes occurrens manibus complexa cadentem Sisteret, et blando complexu uirginis artus Confortans, tantos lapsus eluderet, ipsam Mittibus aggrediens uerbis mentisque stuporem Demulcens;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:3)
Donat opes ars illa suas, que semina rerum, Federa, complexus, causas et uincula certis Legibus inquirit, numeros uestigat et omnes Discutit effectus, quibus omnia fixa tenentur, Sub uicibus constricta suis numerisque ligantur Cuncta simul, pacemque tenent, cessante tumultu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 18:1)
quibus favorabiliter susceptis a virgine, jugi complexuum innexione, crebraque repetitione osculi, virgo virginibus suum intimabat amorem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:23)
Quem virgo amicabiliter erigens, pedes ebrios sustentando, manuum confortabat solatio, meque suis innectendo complexibus, meaque ora pudicis osculis dulcorando, mellifluo sermonis medicamine a stuporis morbo curavit infirmum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:3)
Meae etiam edictionis imperio, quodam nuptiali complexu, terris pluviae maritantur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:21)
Sed infelici casu ictum gladii effugiens bellua, subito curvos ungues tunicae ducis infixit, ac complexum brachiis, equo devolutum, terrae applicans dentibus jugulare properabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:11)
Relatum est, inquit, iterum quod quidam proficiscens peregre commisitconiugem suam socrui suae servandam.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 95:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION