라틴어 문장 검색

iam brevibus deprensa vadis ignara reverti palpitat et vanos scopulis inlidit hiatus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:249)
et tamen conligatis uulneribus ac semianimes palpitantesque adhuc in carcerem rapti.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 4:3)
Subito feminae palpitat pectus et oculis quaerentibus lucem corpus animatur ad vitam:
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 12:3)
potentissimi quondam reges nudo latere palpitabunt;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 11:6)
Interim parabantur exsequiae et vitalis animae calor toto frigente iam corpore in solo tam tepente pectusculo palpitabat, cum subito raptus in spiritu ad tribunal iudicis pertrahor, ubi tantum luminis et tantum erat ex circumstantium claritate fulgoris, ut proiectus in terram sursum aspicere non auderem.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:6)
"alter enim quantum in legione tribuni accipiunt donat Calvinae vel Catienae, ut semel aut iterum super illam palpitet;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III55)
Avulsae cecidere manus, exsectaque lingua Palpitat, et muto vacuum ferit aera motu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:78)
Tunc omnis palpitat artus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:4)
iam vero venae et arteriae micare non desinunt quasi quodam igneo motu, animadversumque saepe est cum cor animantis alicuius evolsum ita mobiliter palpitaret ut imitaretur igneam celeritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 24:4)
Nam sane et sapiens contemptus iurgia nectit, et qui non iugulat, victor abire solet". . . Complosis deinde manibus in tantum repente risum effusa est, ut timeremus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 18:8)
Ancilla risu meo prodita complosit manus et Apposui quidem . . . adulescens, solus tantum medicamentum ebibisti?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 20:5)
Complosit illa tenerius manus et O inquit hominem acutum atque urbanitatis vernaculae fontem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:3)
Dum titulos perlegimus, complosit Trimalchio manus et Eheu inquit ergo diutius vivit | vinum quam homuncio.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:11)
Et haec quidem virilis et paene auribus meis familiaris animum palpitantem percussit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 100:15)
At illa complosis manibus Scelerate inquit etiam loqueris?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION