라틴어 문장 검색

Est et amicitia quam pessimorum similitudo morum conciliat;
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:3)
"Omni tempore", ait Salomon, "diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur" (Prov.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:11)
Explicat explicito tractu iunctura lacertos Amplexusque suos deposcere brachia credas, Imaque conciliat summis extremaque primis Conuallis laterum, modulo submissa decenti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:10)
Menti concusse dubiorum fluctibus aura Gracior applaudat, Racionis flamine leni Concilians estus animi fluctusque retardans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:32)
Crinale vero aureum in legitimi ordinis choream crinis aurum concilians, vultum mirabatur invenisse conformem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:5)
Sicut enim quatuor elementorum concors discordia, unica pluralitas, consonantia dissonans, consensus dissentiens, mundialis regiae structuras conciliat, sic quatuor complexionum compar disparitas, inaequalis aequalitas, deformis conformitas, divisa identitas, aedificium corporis humani compaginat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:21)
Alii vero sua corpora femineis compositionibus nimis effeminant, qui suorum capillorum conciliorum pectinis subsidio in tanta pace conciliant, ut ne lenis aura in eis possit suscitare tumultum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:18)
tanta enim unio conformitatis, imo, unitas unitionis fideli pace nostras mentes conciliat, ut non solum illa unio simulatoria, unitatis vestiatur imagine, verum etiam unitionis phantasia deposita, ad identitatis aspiret essentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:8)
Petri similiter Eremitae agmina, pusillam manum et mendicam, et iners vulgus feminarum, pedites omnes longa via fatigatos, quingentosque solummodo equites revera [0482A] comprobavi:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:4)
Nam pio ducis proposito impleto, somnii hujus visio completa veraciter comprobatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 52:1)
Et Seneca dixit, "Conciliari nisi turpitudine amor turpium nonpotest."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:28)
Est autem fama illese dignitatisstatus legibus ac moribus conprobatus in nullo diminuitur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 20:2)
De qua Tulius dixit, "Proprium hoc esse statuo virtutis, conciliare animoshominum et ad usus suos, id est, utilitates suos, adiungere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 12:3)
Non facile dictu est, quantopere conciliet animos comitas affabilitasquesermonis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 42:5)
Cumquevellet dictum suum rationibus comprobare, fere omnes contra illum insultarecoeperunt dictumque suum frequenter interrumpere dicentes, ut verba suacum festinatione finiret, dictumque fuit illi:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 18:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION