라틴어 문장 검색

inscium quoque et impium et ebrium et sobrium quidem paulo, sed rectius per i litteram, non per e, in eodem casu pronuntiandum, eaque inter eos contentio longius duceretur, non arbitratus ego operae pretium esse eadem istaec diutius audire, clamantes conpugnantesque illos reliqui.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 5:2)
tamen et ille ipse talem sibi proponet veritatis conditionem, quae menti et intellectui satisfaciat in redditione causarum rerum quae jampridem sunt cognitae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:12)
interim, quod longe optimum est, cum re, cuius est imago, connectitur, collatione invicem respondente, quod facit redditio contraria, quae ἀνταπόδοσισ dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 140:3)
redditio autem illa rem utramque, quam comparat, velut subiicit oculis et pariter ostendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 142:1)
illud pro eodem iam paene poetico spiritu, sed tamen cum sua redditione, quod est ad ornatum accommodatius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 143:1)
in quo uidelicet pelago bini aestus oceani, qui circum Brittaniam ex infinito oceano septentrionali erumpunt, sibimet inuicem cotidie conpugnantes occurrunt ultra ostium fluminis Homelea, quod per terras Iutorum, quae ad regionem Geuissorum pertinent, praefatum pelagus intrat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI]. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION