라틴어 문장 검색

Tunc igitur procul dubio iam morti proximus, cum viderem canes et modo magnos et numera multos et ursis ac leonibus ad compugnandum idoneos in me convocatos exasperari, e re nata capto consilio, fugam desino ac me retrorsus celeri gradu rursum iri stabulum quo deverteramus recipio.
(아풀레이우스, 변신, 4권 3:5)
Vidistis, inquit Taurus, non sane iucundum spectaculum, sed cognitu tamen utile, congredientes conpugnantesque philosophum et dolorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 4:2)
inscium quoque et impium et ebrium et sobrium quidem paulo, sed rectius per i litteram, non per e, in eodem casu pronuntiandum, eaque inter eos contentio longius duceretur, non arbitratus ego operae pretium esse eadem istaec diutius audire, clamantes conpugnantesque illos reliqui.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 5:2)
Sed licet sacerdos decipiat atque levites, Samaritanus ille misericors est, cui cum diceretur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 6:8)
Quid Samaritana vilius?
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:10)
ita ut in morem antiquorum Samaritanorum et Christo seruire uideretur et diis, quibus antea seruiebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XV.5)
in quo uidelicet pelago bini aestus oceani, qui circum Brittaniam ex infinito oceano septentrionali erumpunt, sibimet inuicem cotidie conpugnantes occurrunt ultra ostium fluminis Homelea, quod per terras Iutorum, quae ad regionem Geuissorum pertinent, praefatum pelagus intrat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI]. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION