라틴어 문장 검색

Quo non contenta immanis, dilaniata cadavera peremptorum camelis imposita, vexit ad litus, eisdemque subdito igne crematis, cineres proiecit in mare, id metuens (ut clamabat), ne collectis supremis, aedes illis exstruerentur, ut reliquis, qui deviare a religione compulsi, pertulere cruciabiles poenas, ad usque gloriosam mortem intemerata fide progressi, et nunc martyres appellantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 10:1)
quibus (si pateretur natura), vel denas animas profundere praestabat in pugna, quam lateribus fodicatis, omni culpa immunis, fortunis gementibus universis, quasi laesae maiestatis luere poenas, dilaniatis ante corporibus, quod omni est tristius morte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 13:2)
saxeus est, qui non conpungitur.
(ARCHIPOETA, I88)
conpungamur intus in anima
(ARCHIPOETA, I89)
compungendum est in cubilibus.
(ARCHIPOETA, I120)
Cuius rei dolor nullo modo animae viscera dilaniaret, si non amor laudis eius ossa confringeret.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 8:5)
Servo suo diu oculos aegros habenti capillum ex capite omni tamquam medendi gratia deradit caputque eius leve in litterarum formas conpungit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 23:2)
postero die acu conpungendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장163)
postero die acu conpungendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 26:4)
postero die acu compungendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 32:4)
Cavendumque est, ne aut aculeis urticae compungatur, aut esuriens mittatur in pascuum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 8:3)
nam postquam tormentis dilaniabatur, de se non conscios non edidit, incertum an occultans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장3)
Solus Mnester cunctationem attulit, dilaniata veste clamitans aspiceret verberum notas, reminisceretur vocis, qua se obnoxium iussis Messalinae dedisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 36장1)
Vere matrem viperea feritate dilaniare contendit, dum contra Romam cornua rebellionis exacuit, que ad ymaginem suam atque similitudinem fecit illam. 26.
(단테 알리기에리, Epistolae 56:8)
neve bonos rerum simili constare colores semine constituas, oculos qui pascere possunt, et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt aut foeda specie foedi turpesque videntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION