라틴어 문장 검색

Nox eadem necem Britannici et rogum coniunxit, proviso ante funebri paratu, qui modicus fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장1)
reddendam pro intempestiva laetitia maestam et funebrem noctem, qua sciat et sentiat vivere Vitellium et imperare et, si quid fato accidat, filium habere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장12)
ferebatur lecticula parvulus filius velut in funebrem pompam:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장6)
Funebria certamina ludosque, quales numquam editi fuissent, meditatus tria milia artificum coegit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:64)
ceterum providere iam se, ob id certamen magnos funebres ludos parari sibi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 6:2)
Ludus enim genuit trepidum certamen et iram,ira truces inimicitias et funebre bellum.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1926)
Aeneadum genetrix, hominum divomque voluptas, alma Venus, caeli subter labentia signa quae mare navigerum, quae terras frugiferentis concelebras, per te quoniam genus omne animantum concipitur visitque exortum lumina solis:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:1)
Praeterea genus humanum mutaeque natantes squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque et variae volucres, laetantia quae loca aquarum concelebrant circum ripas fontisque lacusque, et quae pervolgant nemora avia pervolitantes, quorum unum quidvis generatim sumere perge;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:5)
At liquidas avium voces imitarier ore ante fuit multo quam levia carmina cantu concelebrare homines possent aurisque iuvare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:1)
re vera enim et Britannos qui in oceano sunt vicit, et post mortem eius cum ludi funebres ab Augusto eius adoptivo filio darentur, stella medio die visa est, unde est ecce Dionaei processit Caesaris astrum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2872)
fervet concelebratur, ut contra 'friget' cessat dicimus, ut Terentius nimirum hic homines frigent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4361)
praestate mihi vos funebre solatium, id est adfamini me, ut dici mortuis solet 'vale, vale, vale':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 644;6452)
cupressum autem, funebrem arborem, bene ante templum deae lugentis esse confirmat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7145)
postea etiam funebres lectulos proferre coeperunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 44)
multa enim antiqua lectio Anchisen futurorum scientem concelebrat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 474)

SEARCH

MENU NAVIGATION