라틴어 문장 검색

hic noctem ludo ducunt quasi perpetuitatem noctis, quippe sub terris locati, ludo concelebrant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3791)
O licentiam iocularem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 24:4)
Ioculare tibi videtur, et sane levi, Dum nihil habemus maius, calamo ludimus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.1)
nihil a me ille secretum, non ioculare non serium, non triste non laetum.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 5:2)
Proximis comitiis in quibusdam tabellis multa iocularia atque etiam foeda dictu, in una vero pro candidatorum nominibus suffragatorum nomina inventa sunt.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 1:3)
cur vicibus factis ineant convivia, quaero, tunc magis, indictas concelebrentque dapes
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권231)
quidquid in aere cavo reboans tuba curva remugit, quidquid ab arcano vomit ingens spiritus haustu, quidquid casta chelys, quidquid testudo resultat, organa disparibus calamis quod consona miscent, aemula pastorum quod reddunt vocibus antra, Christum concelebrat, Christum sonat, omnia Christum muta etiam fidibus sanctis animata loquuntur, o nomen praedulce mihi!
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3124)
morum pro laude sacratum concelebrant, adimunt naturae summa supernae.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3176)
fluminum lapsus et undae, litorum crepidines, imber, aestus, nix, pruina, silva et aura, nox, dies omnibus te concelebrent saeculorum saeculis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae56)
saltem voce Deum concelebret, si meritis nequit, hymnis continuet dies, nec nox ulla vacet quin Dominum canat;
(프루덴티우스, 머리말, 머리말17)
Iocularem audaciam!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 2147)
est in conviviis, quae fac et abs te et ab amicis tuis concelebrentur et passim et tributim;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 15:3)
sed quae dicta sunt omni superiore oratione, eadem ad rumorem concelebrandum valent, dicendi laus, studia publicanorum et equestris ordinis, hominum nobilium voluntas, adulescentulorum frequentia, eorum qui abs te defensi sunt adsiduitas, ex municipiis multitudo eorum quos tua causa venisse appareat, bene ut homines nosse, comiter appellare, adsidue diligenter petere, benignum ac liberalem esse loquantur et existiment, domus ut multa nocte compleatur, omnium generum frequentia adsit, satis fiat oratione omnibus, re operaque multis;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 13장 1:2)
vix haerent, et quod Cicero quodam ioculari libello, fundum Vetto , quem possit mittere funda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 292:2)
Quanta autem dementia est isdem modo delectari, modo offendi, et rem ab amico dictam maledictum vocare, a servulo ioculare convicium !
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 60:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION