라틴어 문장 검색

Compluribus cognominibus adsumptis - nam et 'pius' et 'castrorum filius' et 'pater exercituum' et 'optimus maximus Caesar' uocabatur - cum audiret forte reges, qui officii causa in urbem aduenerant, concertantis apud se super cenam de nobilitate generis, exclamauit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 1:2)
ex eo igitur et Lysithoe est is Hercules quem concertavisse cum Apolline de tripode accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 42:3)
Quae etiam si ante quam res in iudicium venit aut concertata aut diiudicata aut confecta non sunt, tamen in ipsis iudiciis permagnum saepe habent pondus, cum ita dicitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 28장 2:2)
sed quia numquam accidit ut cum eo verbo uno concertarem et quia scripta mihi videtur neglegentius quam ceterae, puto posse probari non esse meam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 12 4:4)
M. Aburius tribunus plebis si quid de ea re ante M. Aemilii consulis adventum decerneretur intercessurum se ostendit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 32:1)
sed cum audisset consulem M. Aemilium, litteris M. Aburii tribuni plebis acceptis de remissa intercessione, ipsum ad impediendum triumphum Romam venientem aegrum in via substitisse, ne plus in triumpho certaminum quam in bello haberet, praetulit triumphi diem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 54:2)
praetores inde facti M. Popilius Laenas, P. Licinius Crassus, M. Cornelius Scipio, L. Papirius Maso, M. Aburius, L. Aquilius Gallus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 157:1)
praetores L. Papirius Maso urbanam, M. Aburius inter peregrinos sortiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 169:3)
in eam rem legati ad Masinissam Carthaginiensesque missi L. Postumius Albinus, Q. Terentius Culleo, C. Aburius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 373:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION